[1] |
z roku 1608, 2. října. 319
|
---|
[2] |
repellere. quam. inferre! At miles, at arma, at machinae bellicae, at feciales (quid
|
---|
[3] |
enim aliud. ille fuit, quem Maximiliano obviam misistis); quam levia pacis sunt in-
|
---|
[4] |
dicia; quam aliena instrumenta, tu ipse responde. Quid dicam cetero? Sat mihi
|
---|
[5] |
constat, nihil non optimo animo à vobis susceptum; quia tamen modus, quo ista
|
---|
[6] |
aggressi, nescio quid violentis sapit, fit, ut non plane facti vestri rationem probem.
|
---|
[7] |
Plausibiles quidem sunt causae, quas adfertis, sed non minus speciosas habet
|
---|
[8] |
ipse princeps, qui constanter hactenus affirmat nihil se vobis in religione negasse.
|
---|
[9] |
Sed utut sit, si institutum vestrum armis sit vobis tuendum, cogita quaeso, quam
|
---|
[10] |
vobis id factu difficile fucrit. Hostibus undique cincti, unde vobis auxilia pollice-
|
---|
[11] |
mini? hnperii principes. data opera praetereo, ut abstineam a dicenda de ipsis sen-
|
---|
[12] |
tentia; sed Moravos et Hungaros si inferas, non dubitarem, quamdiu nesotium per
|
---|
[13] |
litteras intercessionis, legatione, dixero etiam minas, tractari sustinerique poterit,
|
---|
[14] |
habituros vos illarum subsidia; at si urgente necessitate, ut viribus suis opem vobis
|
---|
[15] |
ferant, petieritis, quam vereor, ne re ipsa experiamini satius fuisse, coluisse pacem!
|
---|
[16] |
rimo erit cogendum consilium ordinum, deinde de causa, justane ac. legi-
|
---|
[17] |
tima sit, deliberandum, explorandi postea vicinorum animi, inde pecunia paranda,
|
---|
[18] |
copiae conseribendae, exercitus lustrandus, quae omnia quantum temporis requirant,
|
---|
[19] |
considera. lacco subterfugia: quid si dicant pontificii, non minus cum principe
|
---|
[20] |
ipsisque. confoederationem initam, quam vobiscum? Quid si princeps vocato hoc, illo,
|
---|
[21] |
alio, persuadeatur, hoc agere, ut imperio ipsius vos subtrahatis, ut alium principem
|
---|
[22] |
vivente adhuc, non minus ac imp[eratori] accidisset, surrogetis, ut in eam, qua regna
|
---|
[23] |
Hungariae ct. Dohemiae fruuntur, libertatem .vos vindicetis, ut domesticas iniurias
|
---|
[24] |
persequemini, ut privatis cupiditatibus et ambitioni religionem et pietatem prae-
|
---|
[25] |
fexatis? Existimasne haec in audientium mentibus non haesura? Imo certe ct plu-
|
---|
[26] |
ribus facile datam occasionem, ut quietis potiundae, sumptuum comparandorum
|
---|
[27] |
gratia, vos etiam innocentes condemnent.
|
---|
[28] |
Sed sint sane hae meae coniecturae et certum sit utramque genteni à par-
|
---|
[29] |
tibus vestris stare decrevisse: num hoc sufficiet adversus Hispanos, Italos, Germanos
|
---|
[30] |
et alios sedis Romanae clientes, si princeps opera ipsorum imploret? Et licet suf-
|
---|
[31] |
ficiat, num propter externa, quibus cultui divino nec accedit quidpiàm nec adimitur,
|
---|
[32] |
universus orbis combustioni erit tradendus? Externa dico, ut me sane intelligas,
|
---|
[33] |
qua voce tamen omnia complector, citra quae pax sane conscientiis constare potest;
|
---|
[34] |
nam si ad exemplum Styriae principis omni facultate religionis profitendae et exer-
|
---|
[35] |
. cendae privare vos attentaret, novi, quid tum opus facto foret. At ego longe aliud
|
---|
[36] |
mihi de ipso persuadeo et in re quidem ipsa nihil esse difficultatis vel parum exi-
|
---|
[37] |
stimo, sed hoc illi displicere video, quod non impetrare, sed extorquere. ab ipso,
|
---|
[38] |
|
---|
[39] |
48°
|
---|