Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
378 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
imposterum res vestras neglecturi sumus, quoties justa et legitima causa proposita
nobis fuerit juris vestri tuendi, nam ulterius ex foedere non tenemur. Interim vos
quam possum maxime hortor, rogo, obtestor, ne de rebus non necessariis moveatis
litem, nec obstinate nimis de iis disceptetis, quibus salva conscientia potestis carere:
aegre enim patiuntur sibi eripi principes, quae sui juris esse existimant; et quae
concedunt, gratis volunt videri fecisse, non coacti. Hacc ad tuas prolixius, quam
institueram ; essent quidem plura addenda, sed nolo tibi gravis esse in negocio ex
se molesto. Libere respondi, quod hoc sit amicorum proprium, imo ex libera accu-
satione tua collivo, me a te sincere amari. Vale, mi illustrissime D^*, et omnes
tuos peramanter et officiose saluta. Filii tui valent. Ross. KL Oct. 1608. Qui te
non minus ac se ipsum amat —.
Konc. v knih. Bludov. 3881. fol. 134. & 47. — *) (Na str. 376.) Původně bylo napsáno: Vienna.
1512.
Jiřímu Erasmovi baronovi Tschernemblovi: neschvaluje, že do móst zavedena bohoslužba
evangelická, i uvádí následky, které by to mohlo miti. — Na Rosicích 2. října 1608.
(Domino Georgio Erasmo baroni a Tschernemel) Quo tempore postremis tuis.
illustrissime baro, rescripsi nihil mihi adhuc de iis, ob quae passim hie accusamiui.
innotuerat; hoc solum constabat, quod Lincii et alibi per Superiorem Austrizun con-
cionibus sacris omnia personarent ct praecones verbi divini hic inde per oppida et
vicos essent recepti. At ubi de milite a vobis conducto, urbibus in potestatem re-
dactis, magistratibus autoritate exutis invaluit fama, confestim rei cognoscendae
causa ad Starrenbergium nostrum scripsi; sed tabellarius, qui ad eum missus est.
a te quidem binas epistolas, ab illo vero nihil attulit, nec multum refert; satisfecit
enim ille interim, quamvis ignarus et aliud agens, meo desiderio, cum ad pleraque.
de quibus certior fieri cupiebam, copiose et diligenter ad me Hornà per Rüdolphum
Tiefenbachium datis litteris prius, quam se provocatum sciret, responderit. Quam
metuo, ne haec principia tristem nacta exitum grauioribus nos irretiant periculis,
quam unquam experti simus! Quoties enim vos palam dicto et scripto contestantes
video extrema potius esse tentaturos quam extra condiciones praescriptas fidem da-
turos principi; illum vero, ut per omnia illis assentiatur, nisi coactus, minime mili
polliceor. Quid expectem aliud, quam ut aut ille in vos arma sumat, aut vos tuen-
darum opinionum vestrarum causa bellum illi indicatis ?
Haec cum meditor — meditor autem quotidie — fateor, me anxium animi
et tam de principe quam de vobis, imo de universis his provinciis sollicitum, varia
versare animo, sive enim ab illo fiat principium, sive a vobis, multis malis nos
omnes implicari necesse est: quanto praestaret evangelium pacis pacate promovere.
iura patria iure tueri, rem publicam legibus, non armis constituere, ct vim potius