Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1608, 1. října. 377
intervallum licuerit amplius, vel potius non licuerit, ostende. Video tibi omnem
moram longam, at quid facias? non omnia sunt confundenda et intricanda festina-
tione. Etiam medici lentis remediis magnos morbos curant. Permitte reliqua tempori,
quod ad maturitatem perducet, quae cruda adhuc, quae inmitia. At nos opprimemur
interea, inquies. Vis quidem, quod sciam, nulla hactenus apparet; istud si dicas,
nec vos. nec nos, nec ipse princeps tutus, si dolo et fraude agere libeat.
Sed ad alterum caput accedo, ubi potissima haec culpa, quod nostras res
composuerimus vobis neglectis. [d quomodo se habeat, videamus. Meministi absque
dubio, quid in castris ad Sterboholium inter nos convenerit: ut quam primo pro-
vinciun imperii capessendi causa ingressus esset princeps, rebus suis constitutis,
nihil detrectando, nihil declinando, fidem illi obsequi decet — hac una exceptione
adhibita, ne id damno esset pactioni, inter foederatas provincias confectae. At quis
est ille, qui ita pudorem exuit, ut deferre nos ad te fuerit ausus, ac si praeter-
missum id a nobis fuisset? — Voco in testimonium Moravios omnes et quotquot ad-
fuerunt, ex Austriacis, me disertis verbis eam conditionem ante praestitum homagium
reliquae orationi apposuisse, ne fides data esset imposterum fraudi privilegiis nostris,
immunitatibus, confoederationibus et caeteris, quae una fuerunt adjecta. Bone Deus,
quid possis praeterea! Nam quod non expresserimus principi, ut instas, solemne
jurium: vestrorum et inter ea praecipue religionis illibate conservandae votum, nihil
hoc loco peccatum est, eum nostri hoc non fucrit officii, neque pacta hoc nostra
postulent, neque id moris sit uspiam. At fecissetis vos ipsi, si primi fuissetis in re-
cipiendo principe, aut fecissetis saltem praeter rem et rationem? Non enim ignoras,
publice hoc ad Sterboholium, cum de legatis ad prima, quae deberentur, comitia
mittendis ageretur, rejectum repudiatumque fuisse. Nec tamen privatim intermissum,
quod publice silentio. praeteritum fuit; nam mihi ipsi, taceo alios, princeps promisit,
ita se adversus vos gesturum, ne haberetis de eo conquerendi causam. Et quid, si
et num adhuc dicat hoc ipsum? sed ista non tango, cum hoc tempore non illum,
sed nosmet ipsos defendendos susceperim. — Vides jam, quam facile tibi persuaderi
passus „es, ut nos damnares inauditos; imo vides, quam vera ista, quod vos desc-
ruerimus, quod malam pro officiis retulerimus gratiun, quod foedus ictum viola-
verimus factis, licet verbis tueamur. (uae cum longe aliter se habeant, quam ad
te relatum est, recte feceris, si iis, qui quotidie et palam nos, ut scribis, accusant,
melius cos facturos fuisse, si tantum studii posuissent in imitandis nobis quam
arguendis, responderis.
Caeterum nos minime in eo sumus, uf pericula vestra spectemus otiosi; imo
cum ex literis ordinum Austriae intellexissem, eratum illis fore, si proceres nostros
quam primum convocassem, ut iliis morem gererem, conventum indixi Znoymam ad
Nonas proximas, in quo de legatione ad Serenissimum mittenda deliberabitur: nec
Archiv Cesky XXVII. 48