Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
370 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Zerotina
consilis vestris, nihil de jure, nihil de statutis et libertate provinciae constat, quo-
cunque me verto, nihil, cui, ita ne titubem, insistam, reperio. A te itaque et domino
Tschernemelio nostro, cui plurimam non secus ac fratri tuo ill"? salutem adscribo,
plenam actorum et deliberationum vestrarum expositionem expecto; interim a vobis
modis omnibus peto, ne ulla calumniandae veritatis divinae occasio praebeatur.
Nosti enim, quam semper, licet falso, hostes Dei turbas, seditiones,- discordias, bella,
minas nobis objiciaut: ita ut praestet tuendi honoris divini causa aliquid de jure
nostro remittere potius, quam praecise nimis et severe omnia cxigendo sacra ct
humana novis. perturbationibus implicare. — Austriae inferioris ordines hactenus
omnia sua nobis communicarunt. Scripsi in eorum gratiam principi et quibusdam
ex proceribus, quos non adeo a concordia invenio alienos, Lichtensteiniun prac-
cipue, qui res brevi compositas iri pollicetur. Vale, illustrissime domine, et me tui
amantissimum redama. Rossicii X Kl. Oct.
Kone. v knih. Blud. 3881 fol. 132 v.
1504.
Štěpánovi Dlyesházymu: žádá ho, aby působil k tomu mezi přátely svými rakouskými, aby
nepokoje mezi stavy utichly; prosí za zprávy o sněmu Prešpurském oc. (Ch.) — Na Rosicich
22. září 1608.
(Domino Stephano Illesshazi. Illustrissime, spectabilis et magnifice domine,
domine et amice singulari studio et observantia mihi colende. Ubicunque officiis meis
locum fore, IDV* iudicaverit, ut illis pro arbitrio ibi utatur, etiam atque etiam rogo.
Cum nuper ad IIl" DV*" per agnatum meum litteras darem, nihil adhuc ad me
de Austriacorum dissensione pervenerat; paulo vero post nuntiis amicorum, quid
apud eos ageretur, edoctus sum. Cumque prospicerem rem periculo non carere, primum
ad eos, quibus plus autoritatis in aula, deinde ad principem ipsum litteras dedi
hortatusque sum, ut relaxaret potius subditis habenas conscientiae quam induceret.
quando quidem si quid gravius in restringenda religionis libertate statueret, id non
plane citra rerum suarum detrimentum et absque multis difficultatibus facturus esset.
Nihil adhuc responsi habeo, sed Liechtensteinius spem magnam negotii amice trans-
igendi facit neque alii eam praecidunt, quamvis acrius impetum et immodestiam
nostrorum accusent. Quia autem, nisi mature ignis hic restinguatur, in magnum
incendium excrescere potest, quo non minore facilitate vicinae provinciae corripi ct
deflagrare possunt quam Austria ipsa: idcirco quantum in me est, et quidem ex
officio, ne ulterius serpat, do operam nec quidquam intentatum relinquo, quod ad
reconciliandos animos plus satis utrinque exacerbatos adiumentum adferre posse
prospicio. Cumque sciam, quanta autoritate IDV* valeat tum apud serenissimum
principem, tum apud capita factionis adversae, in qua praecipui IDV** affinitate sunt