Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1608, 22. září. 369
simum est, haec omnia, ut servem ita (?), practer causam in vilipendium principis
attentata. Non haec tantum sparguntur in vulgus aut rumoribus incertis afferuntur,
sed literis hinc inde ad me datis ita affirmantur, ut etiam invitus fidem iis ad-
hibere cogar, praesertim vobis silentibus et non minus, ac si res vobis cum externis
esset, omnia in nos dissimulantibus. Scio, non meum esse, de tantis rebus judicium
ferre, nec ego mihi id arrogo, ut earum me judicem constituam; inquirere tamen
et audire et monere, imo sententiam etiam meam interponere non tantum licet pro
amicitia nostra, sed jubet hoc amor christianus, ratio foederis inter nos initi, jus
vicinitatis et vinculum obedientiae, quo eidem principi simul obstringimur. Atque
haec potissima mihi tabellarii hujus ad vos ablegandi causa; nam alioquin de rebus
nostris vix habeo, quod referam, cum non ita pridem eorum, quae hic cum principe
acta, summam literis, ad illustrissimum Tschernemelium datis, complexus sim, quas
tibi quoque lectas fuisse existimo. Tac ergo, mi D", ut quam primum me, verene
ista ita se habeant, an vero ad gravandos vos et invidiam faciendam contingantur,
et si vera, utrum animi impetu aliquo, an jure vel ratione ista aggressi, facias cer-
tiorem; nec in eam partem accipias, ac si prudentiae vestrae et pietati, mihi sanc
non minus quam aliis perspectissimae, demptum aliquid vel derogatum velim, dum
quaerere audeo, an ratio vobis coeptorum dux ac magistra fuerit, an nimium reosti-
tuendae ct instaurandae religionis desiderium. Novi etenim, quid possit zelus, quoties
pietatis speciem induit, et quam facile imponat iis, qui in examine spiritum discre-
tionis non adhibent! Quo ct si minime suspicor, vos in suscipiendo tanti momenti
negocio caruisse, facit tamen rei magnitudo, ut verear, ne quid vobis humani acci-
derit; quod in vestram injuriam trahi nullatenus potest, quando magnis animis et
ingeniis solitum fere sit, moderationis excidere limine. Ego sane non magis nobis
cupio prospectum, quam patriae vestrae res bene constitui, in perpetuum firmari
desidero; sed si vera sunt, quae referuntur, non video, quam vobis in tanta com-
motione rerum tranquillitatem, in tantis periculis securitatem possitis polliceri; imo
non video, cum vobis propositum sit odium religionis patefacere, quo pacto in reli-
gionem, ut quidem videtur, peccantes finem vestrum assecuturi sitis. Quid enim arx,
quid praesidium, quid magistratus, quid vobis portae cum religione habent, quae
principibus obsequium, magistratibus reverentiam, amorem inimicis, honorem cui
honorem, vectigal cui vectigal, pacem denique cum omnibus colendam docet. Non
haec ego ideo, ac si reos vos faciam maiestatis; sed quia haec mere civilia, ut
quid affine religioni habeant, vel ad propagandum cultum divinum faciant, plane
non intelligo. Conjicio ego quidem, vos fortasse non tantum religioni asserendae,
sed etiam reipublicae repurgandae operam dare; memini enim, quae ad Losenstei-
nium, cum hic cum principe esset, a nobis perscripta et quae querelae de mandatis,
ab aula ad praesidem vestrum profectis, intermixtae; sed quia nihil mihi certi de
Archiv Cesky XXVII. 47