EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1608, 22. září. 369

simum est, haec omnia, ut servem ita (?), practer causam in vilipendium principis attentata. Non haec tantum sparguntur in vulgus aut rumoribus incertis afferuntur, sed literis hinc inde ad me datis ita affirmantur, ut etiam invitus fidem iis ad- hibere cogar, praesertim vobis silentibus et non minus, ac si res vobis cum externis esset, omnia in nos dissimulantibus. Scio, non meum esse, de tantis rebus judicium ferre, nec ego mihi id arrogo, ut earum me judicem constituam; inquirere tamen et audire et monere, imo sententiam etiam meam interponere non tantum licet pro amicitia nostra, sed jubet hoc amor christianus, ratio foederis inter nos initi, jus vicinitatis et vinculum obedientiae, quo eidem principi simul obstringimur. Atque haec potissima mihi tabellarii hujus ad vos ablegandi causa; nam alioquin de rebus nostris vix habeo, quod referam, cum non ita pridem eorum, quae hic cum principe acta, summam literis, ad illustrissimum Tschernemelium datis, complexus sim, quas tibi quoque lectas fuisse existimo. Tac ergo, mi D", ut quam primum me, verene ista ita se habeant, an vero ad gravandos vos et invidiam faciendam contingantur, et si vera, utrum animi impetu aliquo, an jure vel ratione ista aggressi, facias cer- tiorem; nec in eam partem accipias, ac si prudentiae vestrae et pietati, mihi sanc non minus quam aliis perspectissimae, demptum aliquid vel derogatum velim, dum quaerere audeo, an ratio vobis coeptorum dux ac magistra fuerit, an nimium reosti- tuendae ct instaurandae religionis desiderium. Novi etenim, quid possit zelus, quoties pietatis speciem induit, et quam facile imponat iis, qui in examine spiritum discre- tionis non adhibent! Quo ct si minime suspicor, vos in suscipiendo tanti momenti negocio caruisse, facit tamen rei magnitudo, ut verear, ne quid vobis humani acci- derit; quod in vestram injuriam trahi nullatenus potest, quando magnis animis et ingeniis solitum fere sit, moderationis excidere limine. Ego sane non magis nobis cupio prospectum, quam patriae vestrae res bene constitui, in perpetuum firmari desidero; sed si vera sunt, quae referuntur, non video, quam vobis in tanta com- motione rerum tranquillitatem, in tantis periculis securitatem possitis polliceri; imo non video, cum vobis propositum sit odium religionis patefacere, quo pacto in reli- gionem, ut quidem videtur, peccantes finem vestrum assecuturi sitis. Quid enim arx, quid praesidium, quid magistratus, quid vobis portae cum religione habent, quae principibus obsequium, magistratibus reverentiam, amorem inimicis, honorem cui honorem, vectigal cui vectigal, pacem denique cum omnibus colendam docet. Non haec ego ideo, ac si reos vos faciam maiestatis; sed quia haec mere civilia, ut quid affine religioni habeant, vel ad propagandum cultum divinum faciant, plane non intelligo. Conjicio ego quidem, vos fortasse non tantum religioni asserendae, sed etiam reipublicae repurgandae operam dare; memini enim, quae ad Losenstei- nium, cum hic cum principe esset, a nobis perscripta et quae querelae de mandatis, ab aula ad praesidem vestrum profectis, intermixtae; sed quia nihil mihi certi de Archiv Cesky XXVII. 47



Text viewManuscript line view