Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1608, 24.—25. éervence. 353
et illi summopere honorificum fuerit, si suspicionem a se removerit, quod privati
lucri cupidine potius quam publici commodi studio operam suam ordinibus detulerit
et locarit; neque illum arbitror renitentem fore, cum legum nostrarum et consuetu-
dinum non possit esse imperitus nec immemor. Existimo illam brevi ab ordinibus
litteras accepturum [sic], ex quibus intelliget, quae nunc scribo rata ab illis haberi. Porro
TDV*?" certiorem facio intra paucos dies legatos nostros ad principem Viennam con-
cessuros, ut Regiam ipsius Serenitatem ad VIII Kal. Sept. Drunam invitent. Illic
enim constituimus eam excipere et dominum provinciae proclamare. Nihil dubito
IDV?" serenissimum principem ad nos comitaturam, quod toti provinciae, in qua multos
habet nomini suo addictos, mihi autem praesertim, qui totum me illi dicavi et devovi,
gratissimum accidet. Valeat IDV^ et mc amet. Olomuczii IX. Kal. Aug. 1608.
Opis v knih. Bludov. 3881 f. 129 b ć. 23.
1485.
Hrabčěti Jiřímu Thurzovi: že jednal se stavy Moravskými o povolení, aby zet Thurzóv Ondřej
Jakusié mohl od pana Kavky koupiti tvrz Broumov s příslušným zbožím; Ramé, nejvyšší
jízdy císařské, k radě a na pobádání nepřátel evangelických stavů chystá výpravu proti
Uhrüm, Moravanüm a jiným, kteří s arciknížetem Matyášem do Cech vtrhli. Psali do Cech
i do Slezska, také to oznamují jemu ‘Thurzovi a Mésházymu; Moravané mají pěší vojsko své
rozloženo: v místech příhodných i doufají, že Uhři pomoci své neodeprou. — V Olomouci
25. července 1608.
(D. Georgio Thurzo comiti. Illustrissime, magnifice domine, amice et vicine
mihi plurina benevolentia conjunctissime et simul plurimum observande. Ill"^*
D. V"* salutem dico et officia mea offero. Rescripsi hesterna die ad litteras, quas
coniunctim ad me et DD. Lichtensteinium et Hodicium praeteritis diebus Ill"? DV*
dedit. Paulo post allata est epistola ipsius, qua mihi magnificum D. Andream Ja-
kusyth, generum suum, commendat, utque mea tum intercessione tum auctoritate
apud ordines marchionatus Moraviae, quin etiam apud ipsum D. Kawkam ectficiatur,
quo illi arcem Drumow cum ditione annexa per contractum emptionis acquirere liceat,
petit; quod iam a me, qui in omnibus IDV'** gratificari cupio, minime neglectum,
sed in consilio statuum, nulla interiecta mora, propositum, verum tum propter ab-
sentiam D! Kavka, tum praecipue quod decretum, de quo heri ad IDV"" perscripsi,
de restituendis illis bonis rescissum et certis de causis omnis illa deliberatio ad
comitia Drunensia, quae ad XII. Kal. Sept. indixi, rejecta, nihil hactenus impetratum ;
quod si tamen D"^ Jakusith visum fuerit in proposito perstare, poterit proximis
comitiis rem ad ordines referre, ubi opera mea et studium illi in gratiam IDV"**
non deerunt.
Nolo autem IDV'?" ]atere, pervenisse ad nos iam pridem ex Dohemia rumores
minime vanos, qui litteris amicorum heri confirmati sunt. Ramaeum, tribunum equitum
Archiv Český XXVII. 45