EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1608, 24.—25. éervence. 353

et illi summopere honorificum fuerit, si suspicionem a se removerit, quod privati lucri cupidine potius quam publici commodi studio operam suam ordinibus detulerit et locarit; neque illum arbitror renitentem fore, cum legum nostrarum et consuetu- dinum non possit esse imperitus nec immemor. Existimo illam brevi ab ordinibus litteras accepturum [sic], ex quibus intelliget, quae nunc scribo rata ab illis haberi. Porro TDV*?" certiorem facio intra paucos dies legatos nostros ad principem Viennam con- cessuros, ut Regiam ipsius Serenitatem ad VIII Kal. Sept. Drunam invitent. Illic enim constituimus eam excipere et dominum provinciae proclamare. Nihil dubito IDV?" serenissimum principem ad nos comitaturam, quod toti provinciae, in qua multos habet nomini suo addictos, mihi autem praesertim, qui totum me illi dicavi et devovi, gratissimum accidet. Valeat IDV^ et mc amet. Olomuczii IX. Kal. Aug. 1608. Opis v knih. Bludov. 3881 f. 129 b ć. 23.

1485.

Hrabčěti Jiřímu Thurzovi: že jednal se stavy Moravskými o povolení, aby zet Thurzóv Ondřej

Jakusié mohl od pana Kavky koupiti tvrz Broumov s příslušným zbožím; Ramé, nejvyšší

jízdy císařské, k radě a na pobádání nepřátel evangelických stavů chystá výpravu proti

Uhrüm, Moravanüm a jiným, kteří s arciknížetem Matyášem do Cech vtrhli. Psali do Cech

i do Slezska, také to oznamují jemu Thurzovi a Mésházymu; Moravané mají pěší vojsko své

rozloženo: v místech příhodných i doufají, že Uhři pomoci své neodeprou. V Olomouci 25. července 1608.

(D. Georgio Thurzo comiti. Illustrissime, magnifice domine, amice et vicine mihi plurina benevolentia conjunctissime et simul plurimum observande. Ill"^* D. V"* salutem dico et officia mea offero. Rescripsi hesterna die ad litteras, quas coniunctim ad me et DD. Lichtensteinium et Hodicium praeteritis diebus Ill"? DV* dedit. Paulo post allata est epistola ipsius, qua mihi magnificum D. Andream Ja- kusyth, generum suum, commendat, utque mea tum intercessione tum auctoritate apud ordines marchionatus Moraviae, quin etiam apud ipsum D. Kawkam ectficiatur, quo illi arcem Drumow cum ditione annexa per contractum emptionis acquirere liceat, petit; quod iam a me, qui in omnibus IDV'** gratificari cupio, minime neglectum, sed in consilio statuum, nulla interiecta mora, propositum, verum tum propter ab- sentiam D! Kavka, tum praecipue quod decretum, de quo heri ad IDV"" perscripsi, de restituendis illis bonis rescissum et certis de causis omnis illa deliberatio ad comitia Drunensia, quae ad XII. Kal. Sept. indixi, rejecta, nihil hactenus impetratum ; quod si tamen D"^ Jakusith visum fuerit in proposito perstare, poterit proximis comitiis rem ad ordines referre, ubi opera mea et studium illi in gratiam IDV"** non deerunt.

Nolo autem IDV'?" ]atere, pervenisse ad nos iam pridem ex Dohemia rumores minime vanos, qui litteris amicorum heri confirmati sunt. Ramaeum, tribunum equitum Archiv Český XXVII. 45



Text viewManuscript line view