EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

326 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

ad te mittere; sed quia baro Riccardus Starrenbergius, cum nuper discederet hinc, secum illud asportavit, adempta mihi est facultas tibi hac in re commodandi, com- pensabit autem id bonus senex et suum ad te transmittet; cuius lectionem non minus tibi prodesse cupio, guam ego eam in meis luctis utilem sum expertus. Etsi autem ignorem, quibus cum tentationibus tibi potissimum sit certamen, quia tamen vix existimo ullam esse, quae te lacessere possit, a qua non etiam me senserim agita- tum, pauca quaedam in usum tuum inserere huie epistolae constifui, quae mihi maximo adium[ento] ad victoriam obtinendam fuerunt. Non ego te hic ad obedien- tiam, fidem, patientiam excito, nec attingo preces, sacra, verbum, ministerium ct quae alia eius modi sunt, nam te virum piu[m] et religiosum ista minime negligere scio. et cum totius vitae nostrae norma in his consistat, ad eam te omnes tum actiones, tum cogitationes tuas [por]rigere nihil dubito. Sed quia satan, ut nobis imponat, nihil non artis, nihil non industriae adhibere solet, ne te inca[utum] ali- cunde adoriatur, de quibusdam, quae in utramque partem faciunt plurimum, praemo- nendus mihi paucis visus es. Primo sane moneo, ut intelligere tuum [sic] carnis laqueos cum Apostolo diligeuter fugiat, et a nullo [venena]to telo ita tibi caveas ac a pru- dencia carnali. Imminet enim vorago et multis gyris flexuosa humana ratio, in cuius eurgites qui semel inciderit, non facile evincit, ut uon ab ea absorbeatur; ct co quidem periculosior est, quod sub blandimento recti et honesti venen[um] perditionis propinat, cum à verbo Dei et voluntate in eo patefacta abductos in aeternam ruinam praecipites agit. Ut res clarius pateat, exemplo ill[u]strabo. Dictabit humana ratio nihil ita solicite curandum, quam ut fama integra nobis constet; id cum per se verum sit, homo carnalis omnes actio[nes] suas ad gloriam referet, suborietur interim tentatio et periculum ignominiae erit adeundum. Hic ingens statim certamen. Deum sequi si volueris, cogitabis pe[r] bonam et per sinistram famam esse perrumpendum ; at negabit id ratio et infamiam amovendam statuet. Hic si vietor esse [volue]ris, obscurandi erunt oculi et bibendus calix, ideoque famae potius facienda iactura quam salutis.

Alterum est, et quidem cum non minore discrimine coniunctum, praeposteri- tatis studium; nescit humana natura intra mediocritatem consistere, plerumque ab uno extremo ad alterum impellit et non raro pro solida pietate [le]rionem angelicam, exercitia corporalia, superstitiosos ritus obtrudit. Haec qui non intelligit, capucinos, flagellantes, eremitas et ex colluvie antiehristi portenta intueatur, qui abiectis sin- cerae fidei exercitiis, totos se externis disciplinis et inhumanae macerationi dediderunt, Christique merito longe post relicto omnem fiduciam collocarunt in hiis figmentis. Sumus ommes natura proni ad eJeAoSo[noxeíav], et quem sibi quisque diligit cultum, fervidius sequitur. Hinc apud pios etiam nimius ieiunii usus pro sobrietate invaluit, solitudinis studium pro declinatione consortii improborum, austeritàs pro abstinentia,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile