EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
326 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

[2]
ad te mittere; sed quia baro Riccardus Starrenbergius, cum nuper discederet hinc,
[3]
secum illud asportavit, adempta mihi est facultas tibi hac in re commodandi, com-
[4]
pensabit autem id bonus senex et suum ad te transmittet; cuius lectionem non minus
[5]
tibi prodesse cupio, guam ego eam in meis luctis utilem sum expertus. Etsi autem
[6]
ignorem, quibus cum tentationibus tibi potissimum sit certamen, quia tamen vix
[7]
existimo ullam esse, quae te lacessere possit, a qua non etiam me senserim agita-
[8]
tum, pauca quaedam in usum tuum inserere huie epistolae constifui, quae mihi
[9]
maximo adium[ento] ad victoriam obtinendam fuerunt. Non ego te hic ad obedien-
[10]
tiam, fidem, patientiam excito, nec attingo preces, sacra, verbum, ministerium ct
[11]
quae alia eius modi sunt, nam te virum piu[m] et religiosum ista minime negligere
[12]
scio. et cum totius vitae nostrae norma in his consistat, ad eam te omnes tum
[13]
actiones, tum cogitationes tuas [por]rigere nihil dubito. Sed quia satan, ut nobis
[14]
imponat, nihil non artis, nihil non industriae adhibere solet, ne te inca[utum] ali-
[15]
cunde adoriatur, de quibusdam, quae in utramque partem faciunt plurimum, praemo-
[16]
nendus mihi paucis visus es. Primo sane moneo, ut intelligere tuum [sic] carnis laqueos
[17]
cum Apostolo diligeuter fugiat, et a nullo [venena]to telo ita tibi caveas ac a pru-
[18]
dencia carnali. Imminet enim vorago et multis gyris flexuosa humana ratio, in cuius
[19]
eurgites qui semel inciderit, non facile evincit, ut uon ab ea absorbeatur; ct co
[20]
quidem periculosior est, quod sub blandimento recti et honesti venen[um] perditionis
[21]
propinat, cum à verbo Dei et voluntate in eo patefacta abductos in aeternam ruinam
[22]
praecipites agit. Ut res clarius pateat, exemplo ill[u]strabo. Dictabit humana ratio
[23]
nihil ita solicite curandum, quam ut fama integra nobis constet; id cum per se
[24]
verum sit, homo carnalis omnes actio[nes] suas ad gloriam referet, suborietur interim
[25]
tentatio et periculum ignominiae erit adeundum. Hic ingens statim certamen. Deum
[26]
sequi si volueris, cogitabis pe[r] bonam et per sinistram famam esse perrumpendum ;
[27]
at negabit id ratio et infamiam amovendam statuet. Hic si vietor esse [volue]ris,
[28]
obscurandi erunt oculi et bibendus calix, ideoque famae potius facienda iactura
[29]
quam salutis.

[30]
Alterum est, et quidem cum non minore discrimine coniunctum, praeposteri-
[31]
tatis studium; nescit humana natura intra mediocritatem consistere, plerumque ab
[32]
uno extremo ad alterum impellit et non raro pro solida pietate [le]rionem angelicam,
[33]
exercitia corporalia, superstitiosos ritus obtrudit. Haec qui non intelligit, capucinos,
[34]
flagellantes, eremitas et ex colluvie antiehristi portenta intueatur, qui abiectis sin-
[35]
cerae fidei exercitiis, totos se externis disciplinis et inhumanae macerationi dediderunt,
[36]
Christique merito longe post relicto omnem fiduciam collocarunt in hiis figmentis.
[37]
Sumus ommes natura proni ad eJeAoSo[noxeíav], et quem sibi quisque diligit cultum,
[38]
fervidius sequitur. Hinc apud pios etiam nimius ieiunii usus pro sobrietate invaluit,
[39]
solitudinis studium pro declinatione consortii improborum, austeritàs pro abstinentia,


Text viewFacsimile