Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
320 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotínu
singulis fere diebus intelligo; ipse quidem illos ab eo tempore, quo cos fidei et curae
nostrorum hominum commendatos Evancicii reliqui, nondum vidi, quod sane meae
vel negligentiae vel incuriae ne asscribas, diligenter rogo, sed ita tibi potius per-
suadeas, me, quae mihi ipsi praestare non semper vacat, per alios ea officia exequi,
et hoc quidem cura, sedulitate et frequentia nunciorum compensare meam in illis
invisendis tarditatem. Videbo tamen illos, si Deus voluerit, intra paucos dies, et qui
vivant, qui proficiant, quid in posterum promittant, minutiose exquiram, ut proximis
litteris plenius omnia de eorum statu renunciem. — De Jaispicensi ditione non ita
pridem responsum accepi, verun ambiguum, sed ante biduum diverterunt apud me
duo ex consiliariis ducis, ex quibus intellexi non eum alienum esse à voluntate
vendendorum illorum bonorum, si modo emptorem nanciscentur certum et bene num-
matum. Aestimat ille quidem ea ultro ducenta millia talerorum sed haud dubium,
Si libentem venditorem agere voluerit, non parum de summa remittet, nam ultra
centum viginti millia nescio, an a quopiam sit accepturus. Ulterius progredi non
licet ob leges patrias, quae poenam in contrahentes cum exteris constituunt. Apen-
dum ergo, ut quamprimum nostras sis, ut liberius tecum agere liceat. — Comitio[rum]
diem adliuc nescimus, quamvis non longe abesse posse coniciamus omnes; conventus
porro noster, quem nuper egimus, ea sola de causa fuit indietus, ut Ladislaus Derka,
qui aemulos supp[lan]tavit apud caesarem et ab aula removit, in promarchionen vel
potius substitutum illius renunciaretur. Graviter id plerique accepimus, sed sustine-
mus tamen hominem versatum et i[niu]riosum tantisper, dum non ita nos exacerbet,
ut ad cupiditatem excutiendae servitutis exardescamus. — Apud llungaros omnia
esse quieta scribit Illes(shazi]; credo: ego id, sed vereor, ne eo acrius erumpat flamma,
que diutius cohibetur; Oppavienses (est id oppidum, nisi prius scias, in confiniis
Moraviae et Silesiae) plane domiti sua quidem culpa, sed vicinorum vel ignavia vel
imprudencia conciden[t]. Quae misisti, legi. Video nullum exactionum finem, sed prae-
textus tantum speciosos quaeri; nobis nihil minus est expectandum, et terret prae-
terea cometa, quem nos quoque ab aliquot diebus conspicimus, quamvis fere absque
coma. — De homine fido, cuius opera de rebus Austriacis certior fieri possim, con-
ducendo puto te esse oblitum ; repeto, quod pecieram, si tamen ex usu vestro id esse
existimes. Litteras meas vel ut discerpas vel ita tamen asserves, ut citra periculum
ad te scribere possim imposterum, rogo. Quia enim preter te non sane alium ex
vestris mihi magis et corde et animo addictum non minus credo, quam tu id credi
vis, ita cum nemine libe[rius] et sincerius me acturum spondeo, quod ne mihi damno
sit, tuum erit praecavere ae meum pro conservatione tui etiam vitam ipsam exponere.
Filiae meae domo nunc absunt, earum tamen nomine omnia obsequia et
officia illustrissimae coniugi tuae ipse defero pro dicta salute, adhibita ea quam
decet reverencia, magnas gracias ago. Fratrem Erasmum et filium Henricum amanter