EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1606, 30. prosince 1607, 17. ledna. 301

delata excitarit ct memoriam veteris consuetudinis nostrae, qua olim in Gallia con- iuncti fuimus, et desiderium renovandae amicitiae, a qua diuturna usus remissione discessimus propemodum, tum vero ut serio de te cogitarem omninoque mecum con- stituerem de ratione aliqua ineunda, qua animi nostri eiusdem religionis vinculo alioquin. connexi et unius principis oboedientia sociati in firmiorem camque familia- riorem coniunctionem, qua sola hactenus disiuncti fuerunt, denuo coirent, maxime me perpulerunt sermones de te non ita pridem in illustri Dohemiae loco habiti, quibus et insueta honestas et facilitas in moribus et in excultissimo ingenio varia doctrina toties tibi tributa, ut obtegere silentio eos malim, ne modestiam tuam ten- tare voluisse videar, quam, ut v[er]as laudes tuas publicarem, litteris consignare.

Quod itaque per epistolam hanc in familiaritatem tuam me insinuo, quod idiomate ordini nostro non valde consueto te compello, quod me meaque importune fortassis, ultro tamen tibi, usibus tuis potestatique tuae offero, dedico, permitto, id omne tibi ipsi imputa et iis, quos existimatione virtutis tuae ita implevisti, ut ad me ctiam tandem se effunderet.

Ac proinde cum tuum potius hoc sit peccatum quam meum, si tamen pecca- tum est amicitiam clarorum virorum appetere, non est, quod valde deprecor, ut cul- pam hanc mihi condones. Si nihilominus precibus opus sit, obnixe mihi indulgentiam tuam spondeo, quae nunquam ab animis, bonarum artium disciplina mansuefactis ct expolitis abesse solet. At ego, tantum abest, ut suspicer promptitudinem hanc meam in te amando, alacritatem in deferendis tibi studiis meis offensionem ullam allaturam, ut etiam mihi pollicear animum talem erga te non minus hilariter te amplexurum, quam ego cupide eum offero. Scio enim non tam horrido te esse ingenio, ut nolis amari, nec ita tibi soli vivere, ut omnium aliorum consuetudinem defugias, nec me denique ita tibi ingratum, ut in numero cultorum tuorum, ne dicam amicorum, habere me recuses.

Eo igitur fidentius te accedo certus. propositi, si non omnino voluntatem ergà te meam sordere tibi comperero, non prius a colendo te et officiis demerendo desistere, quam odorem cius aliquem apud te excitassem. Verum ne inter initia haec magis verbosus tibi videar quam consideratus, finem faciam; malo cnim, ut ex effectis potius, quomodo in te affectus sim, iudices, quam ex dictis. Vale vir illustris et vive diu bono publico. Rossiczii XVI. Kal. Febr. [1607.]

Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 111 a . 4.

*) Tschernembl Jiiíí Erasmus, svobodny pán, z rodu v Krajiné nékdy usedlého. Léta 1535 prestéhoval se Kristof Tschernembl do Horních Rakous, kdez vnuk jeho Jifí r. 1598 byl delegatem panského stavu a proslul později jako předák nekatolických stavů rakouských. Vynikající hrál úlohu již r. 1606, kdy kníže Kristian Anhalt vyjednával s některými čelnějšími osobami, aby terminus fatalis domus Austriacae byl urychlen. S Anhaltem byl ve spojení Tschernembl. V tu dobu poćfnalo se jiż pripravovati odtrzżeni od poslusenstvi cisafe Rudolfa II. a podávání se bratru jeho Matydsovi. Byl piednójsim účastníkem jednání mezi Rudolfem II.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile