EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
z roku 1606, 30. prosince 1607, 17. ledna. 301

[2]
delata excitarit ct memoriam veteris consuetudinis nostrae, qua olim in Gallia con-
[3]
iuncti fuimus, et desiderium renovandae amicitiae, a qua diuturna usus remissione
[4]
discessimus propemodum, tum vero ut serio de te cogitarem omninoque mecum con-
[5]
stituerem de ratione aliqua ineunda, qua animi nostri eiusdem religionis vinculo
[6]
alioquin. connexi et unius principis oboedientia sociati in firmiorem camque familia-
[7]
riorem coniunctionem, qua sola hactenus disiuncti fuerunt, denuo coirent, maxime
[8]
me perpulerunt sermones de te non ita pridem in illustri Dohemiae loco habiti,
[9]
quibus et insueta honestas et facilitas in moribus et in excultissimo ingenio varia
[10]
doctrina toties tibi tributa, ut obtegere silentio eos malim, ne modestiam tuam ten-
[11]
tare voluisse videar, quam, ut v[er]as laudes tuas publicarem, litteris consignare.

[12]
Quod itaque per epistolam hanc in familiaritatem tuam me insinuo, quod
[13]
idiomate ordini nostro non valde consueto te compello, quod me meaque importune
[14]
fortassis, ultro tamen tibi, usibus tuis potestatique tuae offero, dedico, permitto, id
[15]
omne tibi ipsi imputa et iis, quos existimatione virtutis tuae ita implevisti, ut ad
[16]
me ctiam tandem se effunderet.

[17]
Ac proinde cum tuum potius hoc sit peccatum quam meum, si tamen pecca-
[18]
tum est amicitiam clarorum virorum appetere, non est, quod valde deprecor, ut cul-
[19]
pam hanc mihi condones. Si nihilominus precibus opus sit, obnixe mihi indulgentiam
[20]
tuam spondeo, quae nunquam ab animis, bonarum artium disciplina mansuefactis ct
[21]
expolitis abesse solet. At ego, tantum abest, ut suspicer promptitudinem hanc meam
[22]
in te amando, alacritatem in deferendis tibi studiis meis offensionem ullam allaturam,
[23]
ut etiam mihi pollicear animum talem erga te non minus hilariter te amplexurum,
[24]
quam ego cupide eum offero. Scio enim non tam horrido te esse ingenio, ut nolis
[25]
amari, nec ita tibi soli vivere, ut omnium aliorum consuetudinem defugias, nec me
[26]
denique ita tibi ingratum, ut in numero cultorum tuorum, ne dicam amicorum,
[27]
habere me recuses.

[28]
Eo igitur fidentius te accedo certus. propositi, si non omnino voluntatem
[29]
ergà te meam sordere tibi comperero, non prius a colendo te et officiis demerendo
[30]
desistere, quam odorem cius aliquem apud te excitassem. Verum ne inter initia haec
[31]
magis verbosus tibi videar quam consideratus, finem faciam; malo cnim, ut ex effectis
[32]
potius, quomodo in te affectus sim, iudices, quam ex dictis. Vale vir illustris et vive
[33]
diu bono publico. Rossiczii XVI. Kal. Febr. [1607.]

[34]
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 111 a . 4.

[35]
*) Tschernembl Jiiíí Erasmus, svobodny pán, z rodu v Krajiné nékdy usedlého. Léta 1535 prestéhoval
[36]
se Kristof Tschernembl do Horních Rakous, kdez vnuk jeho Jifí r. 1598 byl delegatem panského stavu a proslul
[37]
později jako předák nekatolických stavů rakouských. Vynikající hrál úlohu již r. 1606, kdy kníže Kristian
[38]
Anhalt vyjednával s některými čelnějšími osobami, aby terminus fatalis domus Austriacae byl urychlen.
[39]
S Anhaltem byl ve spojení Tschernembl. V tu dobu poćfnalo se jiż pripravovati odtrzżeni od poslusenstvi cisafe
[40]
Rudolfa II. a podávání se bratru jeho Matydsovi. Byl piednójsim účastníkem jednání mezi Rudolfem II.


Text viewFacsimile