Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1606, 3.—12. brezna. 277
1225.
Zdeňkovi z Roupova oznamuje, že otec jeho zamysli opet sc oZeniti; napomind ho, aby tu
zprávu přijal s klidem a macechy se nebál. — Na Přerově 12. března 1606.
(Zdenkoni Raupovio.) Pater tuus cum in transitu ad me divertisset, aperuit
mihi consilium suum de repetendo coniugio, et causis, quae eum ad hanc delibera-
tionem compulissent, expositis, simul quo loci oculos coniecisset, animum mancipasset,
declaravit. Venit mihi ista audienti iu mentem filius Catonis, qui per occasionem
pàternurum nuptiarum clarissimo elogio ad posteritatem nobilitatus est. Cum enim
intellexisset patrem, quamvis grandaevum, ad novum connubium inclinare, atque aegre
ferret, ut fere fieri assolet. novercam sibi maturo annis superinduci, adscitis aliquot
e familiaribus patrem adiit sciscitaturus, utrum qua in re eum offendisset, quod non
contentus eo filio de propaganda subole cogitaret. Cui Cato: ,Non tu*, inquit, ,fili
me offendisti neque consilium hoc mihi ex peccato tuo, sed ex desiderio meo plane
tui similes filios suscipiendi. Memorabilis sane commendatio et ut illi, qui cam tulit,
apprime honorifica, ita omnibus iis, qui ad pietatis ct observantiae filialis laudem
aspirant, summopere expetenda. Kt tu quidem, mi Zdenko, non longe meo iudicio
ab eo abfueris, sicut in ceteris consuevisti, qua decet animi moderatione et alacri-
tate voluntatem hanc patris tui exceperis, qui, ut ego sane existimo, non inter
postremas instituti sui rationes hanc habuit, ut domesticam familiam pluribus Zdeüko-
nibus exornaret. Aliter me iudicare non permittit eximius amor, quo ille te semper,
me etiam teste, complexus est: nam unde quaero illa de te praeclare instituendo et
formando tam sollicita cura; unde impensae illae ad evocandos e longinquis regio-
nibus eos, qui iuventuti tuae moderandae praeficerentur, tam liberaliter collocatae ;
unde denique tibi in hac aetate tot variarum linguarum cognitio, unde armorum
iractandorum peritia, unde scientia musicae et quae alia in te extant nobilis ingenii
nobilia ornamenta, nisi haec omnia a paterno affectu proficiscantur? Decet te omnino
hoc agnoscere et ut grata mente recolere, ita quoque gratis officiis et obsequiis,
quantum in te est, compensare. Cum enim natura fere ita comparatum sit, ut omnia
à parentibus accipiamus, cum interim illi nihil a nobis exspectent, solis reverentiae
filialis testimoniis possumus partem aliquam eius gratiae pendere, quam merita illorum
et pietas nostra a nobis requirunt. Atque tanta est huius vinculi oblisatio, ut ver-
bum quidem Dei absque exceptione ad honorem parentibus deferendum nos adigat,
philosophiae vero praeceptis non aequos tantum sed etiam iniquos parentes aequo
animo ferre erudiamur; neque id magis à ratione absonum, quam alioquin veritati
ipsi consentaneum: si enim servos patronis, subditos dominis, discipulos magistris,
inter quos nulla naturae coniunctio, iuris tantum relatio quaedam agnoscitur, parere
idque cum veneratione quadam convenit; si adolescentes senibus assurgere, plebei
nobilitatem in honore habere, privati eos, qui in dignitate aliqua constituti sunt,