Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1605, 23. července— 1. srpna. 251
id ego eo molestius fero, cum non immerito verear, ne ex diuturno silentio, quod
sane omnes aequitatis fines praetergressum est, decedat aliquid vel de tua et ami-
corum erga me perpetua benevolentia vel de mei constantis in vos amoris cxistima-
tione. Sed calamitates tam publicae tam mcae privatae, atque inter eas potissimum
uxoris mcae gravissimus morbus, qui illam in septimum iam mensem lecto affixam
detinet, causam meam apud vos agant necesse est, nam ego adeo sum occupatus
à moerore, ut nec verba reperiam nec materiam idoneam excusationi.
Porro ea est rerum nostrarum condicio, ut deterior vix esse possit. Ut taceam,
quod optima et fertilissima provinciae huius pars continuis hostium exeursionibus
direpta et vastata, iacet propemodum inculta: quomodo silentio praeteribo, id quod
ab immanitate hostili superfuit, ab iis, quos auxilio nobis esse oportuerat, absque
ullo Dei et hominum respectu conculcari? Neque eos solos accuso, qui ob stipendia
à caesare non persoluta nobis graves sunt, sed ii ipsi, quos sumptu nostro alimus
et in quos incredibiles faeimus impensas, nihilo in nos sunt mitiores. Tam proiecta
licentia his temporibus militiam nostram obtinet, ut omnia sui iuris ct potestatis
sse nebulones isti existiment, ad quae vel cupiditate vel oculis feruntur, neque id
dissimulant, cum so non nostri sed sui locupletandi gratia arma induisse plenis
buceis glorientur.
Tam quae bellum sequuntur incommoda, ea omnia nostra sunt: mores cor-
Tupti, fides nulla, iuris et iustitiae altum silentium, in religione mirus tepor, lite-
rarum et honesti contemptus, et quae his similia animo concipi possunt, ita ut nihil
nobis nunc sit miserius, quibus paucis retro annis nihil fuit fortunatius. Sed quid
agamus? i bona suscepimus, quidni suscipiamus etiam mala? Et certe praeteritis
temporibus magnam partem felicitatis humanae in hanc provinciam derivavit Deus,
ne dicam, quod luce evangelii universam illustravit: quare non immerito aequiore
animo nobis ferendum est, quidquid nunc permittente illo calamitosum nos affligit.
Interim. ut ipsimet nos nostraque omnia illi commendamus, ita etiam precibus
piorum iuvari cupimus, quas te pro nobis concipere cum minime dubitem, super-
vacuum fuerit currentem excitare. LEgo utcunque valeo, quamvis mole adversitatum
vix nou depressus; domi autem me contineo, ne uxorem aegram et diuturno morbo
valde afflictam imo fere consumptam deseram. Haec sunt, quae hoc tempore ad te
scribenda putavi. Vale, vir optime et magno bonorum commodo nate. Kal. Aug. [sic,
Rossicio 1. Aug] Ти! studiosissimus et observantissimus.
Konc. v knih. Bludov. V[— 3881 fol. 84. č. 11.
>) Amand Polanus z Polansdorfu, vynikající bohoslovec kalv., narodil se dne 16. prosince 1561 v Opoli
ve Slezsku, zemiel jako professor theologiae v Basileji 17. éervence 1610. Studoval ve Vratislavi, Basileji,
Genevć a v Heidelbergu. Byl vychovatelem Diviše z Žerotína. V Basileji oženil se s dcerou prof. Grynaca.
Vydal mnoho náboženských spisů.
put