EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

8 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

me offendisti, nisi tu forte tibi alicuius offensionis es conscius. Nam illud de vino pro salute mea hausto indecorum est a tanto viro non proferri tantum, sed in animum induci; quid enim Deo cum eiusmodi ineptiis? At res ipsa satis probat ea, quae tibi tanquam fundamenta firmissima posuisti, super quae epistolam tuam extrueres, nihil aliud fuisse, quam suspiciones. Nunquam enim animus meus erga te immu- tatus fuit, nec est, nec immuütabitur deinceps, si is, qui hactenus fuisti, esse perrexeris.

Redeo ad vestiarium et pictorem, quibus quod me dediderim nimium, non recordor, nisi id forte in prandio vel coena aut paulo post. (uod si tum, non fuit alienissimo tempore; sin alias, haud dubie non absque causa, praesertim si Sancerram *pectes, cum quo mihi erant rationes faciendae acceptae et expensae. Sed ais prae- stasse deliberare, qua praemittendi essent equites. l'ateor, ni antea fecissem, doeli- beraram et concluseram ; quid opus erat novam deliberationem instituere, praesertim ila ipsa hora, qua illis erat discedendum? Pergis autem et improbas, quod iussi Pragam ire. Non potuit aliter et factum bene. Id ex ipso eventu colligo, nec poenitet hactenus eius consili. Verum accedo ad id, quod tantopere exaggeras, dimissos esse sine capite. (Quod aliud caput ipsis praefecissem, quam id, quod habent, vide- licet "praefectum stabuli. De me sciebas, subsecuturum me illos, non comitaturum. Alia enim est habenda ratio equorum, quos magno praecio mihi comparavi, quam eorum, qui eurrum trahunt. Nam hi quidvis perferre possunt, illi autem non ita, qui paulatim sunt conducendi parvis itineribus, ne ex lassitudine nimia adversi aliquid iis accidat. deo praemisi. Quod vero per Saxoniam ituri, nec hoc. ignorabas, in qua si sua lingua sunt usuri, quid mali in illo? "l'antundem ac si quis in te improbet, quod per Italiam patria lingua usus sis. Quod habitus discolor nihil interest. Transituri, non moraturi sunt in illa regione. De moribus vero nihil aliud dico, quam malle me illos cum istius modi moribus in Gallia, quam cum illa. ridicula gravitate Saxonica. Caeterum quod ad potationes, non est, quod metuam, ut nimium animo indulgeant, utque eos parvo comeatu instruxerim; sin autem aliter accidat, eo sibi magis benevolos reddent indigenas, quo propius ad ipsorum mores sunt accessuri.

Sed relinquo ista et venio ad cam partem epistolae tuae, in qua consilium profectionis meae detectum innuis. Ais enim, ni me per biduum a colloquio tuo subtraxissem, et ne vel longum vale mihi diceres, clanculum eripuissem, subiecturum fuisse aliud, quod Brunae mirabundus audieras. De subtractione nihil dico. Deus enim novit iniuriam mihi fieri, nec enim illo biduo ita vacuus fui a negociis, ut mihi semper apud te haerere liceret, nec existimabam opus esse, ut qui te rediturum sperabam. Illud vero, quod Brunae audisti, quid esse potest? Exiguum aliquid, nam si magnum, etiam me olfacturum fuisse arbitror, si non, tum saltem in reditu.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile