EN | ES |

Facsimile Lines

1127


< Page >

[1]
8 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

[2]
me offendisti, nisi tu forte tibi alicuius offensionis es conscius. Nam illud de vino
[3]
pro salute mea hausto indecorum est a tanto viro non proferri tantum, sed in animum
[4]
induci; quid enim Deo cum eiusmodi ineptiis? At res ipsa satis probat ea, quae
[5]
tibi tanquam fundamenta firmissima posuisti, super quae epistolam tuam extrueres,
[6]
nihil aliud fuisse, quam suspiciones. Nunquam enim animus meus erga te immu-
[7]
tatus fuit, nec est, nec immuütabitur deinceps, si is, qui hactenus fuisti, esse
[8]
perrexeris.

[9]
Redeo ad vestiarium et pictorem, quibus quod me dediderim nimium, non
[10]
recordor, nisi id forte in prandio vel coena aut paulo post. (uod si tum, non fuit
[11]
alienissimo tempore; sin alias, haud dubie non absque causa, praesertim si Sancerram
[12]
*pectes, cum quo mihi erant rationes faciendae acceptae et expensae. Sed ais prae-
[13]
stasse deliberare, qua praemittendi essent equites. l'ateor, ni antea fecissem, doeli-
[14]
beraram et concluseram ; quid opus erat novam deliberationem instituere, praesertim
[15]
ila ipsa hora, qua illis erat discedendum? Pergis autem et improbas, quod iussi
[16]
Pragam ire. Non potuit aliter et factum bene. Id ex ipso eventu colligo, nec poenitet
[17]
hactenus eius consili. Verum accedo ad id, quod tantopere exaggeras, dimissos
[18]
esse sine capite. (Quod aliud caput ipsis praefecissem, quam id, quod habent, vide-
[19]
licet "praefectum stabuli. De me sciebas, subsecuturum me illos, non comitaturum.
[20]
Alia enim est habenda ratio equorum, quos magno praecio mihi comparavi, quam
[21]
eorum, qui eurrum trahunt. Nam hi quidvis perferre possunt, illi autem non ita,
[22]
qui paulatim sunt conducendi parvis itineribus, ne ex lassitudine nimia adversi
[23]
aliquid iis accidat. deo praemisi. Quod vero per Saxoniam ituri, nec hoc. ignorabas,
[24]
in qua si sua lingua sunt usuri, quid mali in illo? "l'antundem ac si quis in te
[25]
improbet, quod per Italiam patria lingua usus sis. Quod habitus discolor nihil
[26]
interest. Transituri, non moraturi sunt in illa regione. De moribus vero nihil aliud
[27]
dico, quam malle me illos cum istius modi moribus in Gallia, quam cum illa. ridicula
[28]
gravitate Saxonica. Caeterum quod ad potationes, non est, quod metuam, ut nimium
[29]
animo indulgeant, utque eos parvo comeatu instruxerim; sin autem aliter accidat,
[30]
eo sibi magis benevolos reddent indigenas, quo propius ad ipsorum mores sunt
[31]
accessuri.

[32]
Sed relinquo ista et venio ad cam partem epistolae tuae, in qua consilium
[33]
profectionis meae detectum innuis. Ais enim, ni me per biduum a colloquio tuo
[34]
subtraxissem, et ne vel longum vale mihi diceres, clanculum eripuissem, subiecturum
[35]
fuisse aliud, quod Brunae mirabundus audieras. De subtractione nihil dico. Deus
[36]
enim novit iniuriam mihi fieri, nec enim illo biduo ita vacuus fui a negociis, ut
[37]
mihi semper apud te haerere liceret, nec existimabam opus esse, ut qui te rediturum
[38]
sperabam. Illud vero, quod Brunae audisti, quid esse potest? Exiguum aliquid,
[39]
nam si magnum, etiam me olfacturum fuisse arbitror, si non, tum saltem in reditu.


Text viewFacsimile