EN | ES |

1126

1126


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

VI Praefatio

Documenta et acta, guorum originalia desiderantur, in opere nostro secundum exempla antiquorum copiariorum proponimus. Quorum maximi sunt momenti duo copiaria antiquissima, iam tempore Karoli IV imperatoris confecta. Primi eiusque antiquioris copiarii, hodie deperditi, quod in opere nostro littera B signavimus, quatuor exemplaria ad nos pervenerunt:

i. in codice VI. F. 12 (saec. XIV) bibliothecae Musei Nationalis Pragensis (codex M).

2. in codice I. C. 24. (saec. XV) bibliothecae universitatis Pragensis (codex U).

8. in codice H. i. 1. (saec. XIV) monasterii Rajhradensis Moraviae (codex Raj).

4. in codice (saec. XV) tabularii ministerii res internas procurantis Pragensis (codex P), qui antea in tabulario rerum internarum Vindobonensi ser- vabatur.

Similiter et alterius copiarii paulum posterioris sed uberioris archetypum, quod in opere nostro littera C signavimus, desideratur; quinque exemplaria eius adhuc supersunt, quae in his codicibus reperiuntur:

1. in codice VI. F. b. 5. (saec. XV) bibliothecae Lobkowitzianae Roudni- censis Bohemiae (codex R).

2. in codice Hs. A. 3. (saec. XVI) tabularii civitatis Vratislaviensis Silesiae Borus. (codex V).

3. in codice MS a. 27. (saec. XVII) bibliothecae Nostitzianae Pragensis (codex N).

4. in codice Rep. 135. D. 322. (saec. XVII) tabularii rei publicae Borussicae Vratislaviensis (codex S).

5. in codice, nune deperdito, cuius maximam partem J. P. Ludewig annis 1773—1774 typis scribendam curavit.

Codice Vratislaviensi Rep. 135. D. 332 (minoris momenti), cuius magnam partem Е. W. Sommersberg iam anno 1729 publici iuris fecerat, solum in posteriore parte operis nostri usi sumus, quippe quem diu quaesitum nuper v. d. Friedericus Mendl Pragensis in lucem protulisset (v. Gasopis archivni Śkoly IV [1926—1927] 119).

In opere nostro instituendo omnino praecepta secuti sumus, quae viri docti documentorum edendorum periti tradiderunt; tantummodo, dum studia documentorum nostrorum faciliora reddere volumus, exemplaribus eorum typis descriptis nonnulla documenta typis minoribus descripta praeposuimus, quibus illa maiora documenta illustrantur.

Praeterea in sequentibus paginis IX—XLVII addimus ,Conspectum iuris actio- num, qui totam materiem praesentis tomi operis nostri ratione comprehendat. Qua re divisus est in partes duas, quarum prima (A) continet iuris actiones, quae spectant ad regnum Bohemiae eiusque regni coronam nec non ad reges Bohemiae, altera (B) vero iuris actiones, quae spectant ad imperium Romanum. Prima eaque uberior pars ,Conspectus^ in haec capita disponitur: a) Jura et privilegia regum et regni Bohemiae ab imperio Romano concessa seu confirmata, b) Dominia, bona,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile