EN | ES |

Facsimile Lines

1126


< Page >

[1]
VI Praefatio

[2]
Documenta et acta, guorum originalia desiderantur, in opere nostro secundum
[3]
exempla antiquorum copiariorum proponimus. Quorum maximi sunt momenti duo
[4]
copiaria antiquissima, iam tempore Karoli IV imperatoris confecta. Primi eiusque
[5]
antiquioris copiarii, hodie deperditi, quod in opere nostro littera B signavimus, quatuor
[6]
exemplaria ad nos pervenerunt:

[7]
i. in codice VI. F. 12 (saec. XIV) bibliothecae Musei Nationalis Pragensis
[8]
(codex M).

[9]
2. in codice I. C. 24. (saec. XV) bibliothecae universitatis Pragensis (codex U).

[10]
8. in codice H. i. 1. (saec. XIV) monasterii Rajhradensis Moraviae (codex Raj).

[11]
4. in codice (saec. XV) tabularii ministerii res internas procurantis Pragensis
[12]
(codex P), qui antea in tabulario rerum internarum Vindobonensi ser-
[13]
vabatur.

[14]
Similiter et alterius copiarii paulum posterioris sed uberioris archetypum, quod
[15]
in opere nostro littera C signavimus, desideratur; quinque exemplaria eius adhuc
[16]
supersunt, quae in his codicibus reperiuntur:

[17]
1. in codice VI. F. b. 5. (saec. XV) bibliothecae Lobkowitzianae Roudni-
[18]
censis Bohemiae (codex R).

[19]
2. in codice Hs. A. 3. (saec. XVI) tabularii civitatis Vratislaviensis Silesiae
[20]
Borus. (codex V).

[21]
3. in codice MS a. 27. (saec. XVII) bibliothecae Nostitzianae Pragensis
[22]
(codex N).

[23]
4. in codice Rep. 135. D. 322. (saec. XVII) tabularii rei publicae Borussicae
[24]
Vratislaviensis (codex S).

[25]
5. in codice, nune deperdito, cuius maximam partem J. P. Ludewig annis
[26]
1773—1774 typis scribendam curavit.

[27]
Codice Vratislaviensi Rep. 135. D. 332 (minoris momenti), cuius magnam partem
[28]
Е. W. Sommersberg iam anno 1729 publici iuris fecerat, solum in posteriore parte
[29]
operis nostri usi sumus, quippe quem diu quaesitum nuper v. d. Friedericus Mendl
[30]
Pragensis in lucem protulisset (v. Gasopis archivni Śkoly IV [1926—1927] 119).

[31]
In opere nostro instituendo omnino praecepta secuti sumus, quae viri docti
[32]
documentorum edendorum periti tradiderunt; tantummodo, dum studia documentorum
[33]
nostrorum faciliora reddere volumus, exemplaribus eorum typis descriptis nonnulla
[34]
documenta typis minoribus descripta praeposuimus, quibus illa maiora documenta
[35]
illustrantur.

[36]
Praeterea in sequentibus paginis IX—XLVII addimus ,Conspectum iuris actio-
[37]
num, qui totam materiem praesentis tomi operis nostri ratione comprehendat.
[38]
Qua re divisus est in partes duas, quarum prima (A) continet iuris actiones, quae
[39]
spectant ad regnum Bohemiae eiusque regni coronam nec non ad reges Bohemiae,
[40]
altera (B) vero iuris actiones, quae spectant ad imperium Romanum. Prima eaque
[41]
uberior pars ,Conspectus^ in haec capita disponitur: a) Jura et privilegia regum
[42]
et regni Bohemiae ab imperio Romano concessa seu confirmata, b) Dominia, bona,


Text viewFacsimile