EN | ES |

1126

1126


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Aetas Karoli Romanorum et Bohemiae regis. 1346 Nov. 3

ex quibus, non sicut teneor, sed quantum possum, ad... illum, qui tante felici- tatis dignatus est me indignum et insufficientem sibi prosecutorem. Nam revera primo de eleccione vestra valde gavisus, postmodum vero illius propter regie vestre maie- statis excellenciam et merita providencia domini nostri summi pontificis approbacione?

5 et confirmacione in mei presencia subsecuta, pre nimio gaudio per oculos dulces desti- lando guttas spiritus meus exultavit in deo, salutari suo, valde sperans absque dubio, quod ille, qui omnium est director, actus^ vestros cunctos feliciter prosperabit et perducet secundum sue maiestatis potenciam celeriter ad effectum, diucius peroptatum. Me, vestrum vasallum et fidelem legium, et mea...^ vestre celsitudini iam diu est

10 vobis et vestris predecessoribus semper oblata, exibendo me offero vobis et vestris mandatis regiis in omnibus et per omnia totis viribus obedire... michi, vestro fideli, precipiendo, prout vestra regalis dignitas duxerit designandum. Ille, qui vivit et regnat, vestram serenitatem conservet incolumem et custodire dignetur, qui per sui misericordiam semper auget.

15 Datum Stelle X* die mensis Novembris anno Domini M*CCC?XLVTI? sub sigillo nostro pendenti in testimonium premissorum, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini, domini Clementis divina providencia pape VI* anno V? regnique vestri anno primo.

3.

20 Gauffredus episcopus Lausanensis Karolo in regem Romanorum electo et Bohemiae regi se ad beneplacita eius paratum esse denuntiat. Avinione 1346 Nov. 12.

Originale desideratur. Exemplum copiae e copiario C adest in codice R p. 315.

Victoriosissimo et gloriosissimo domino Karolo, dei gracia in regem Romanorum

25 electo, semper augusto, et Boemie regi ac Lucemburgensi comiti, Guafredus, mise- racione divina episcopus Lauzanensis?, felicitatis et glorie continuum incrementum. Credens indubie a Domino processisse ac pro statu pacifico ecclesiarum omnium

et tocius christiani populi divinitus ordinatum, ut imperium, quod longis temporibus vacacionis deplorat incomoda, de persona vestra, multis decorata virtutibus ac pre- 30 claris titulis insignita", provisionis munere letaretur, ego vero/ inde sumpta materia* multiplicium gaudiorum ad deum preces effundo, ut ipse, qui vos ad culmen

a) sicut non R, correximus. b) Hic sensus quidam, quomodo Ademarus comes Karolo regi gratias egerit, ommitti videtur, cf. numerum proxime praecendentem, ubi legitur : ad graciarum debitas acciones assurgo vestre regie ac katholice pietati. ^ c) actos R. d) Hic aliquid ommitti videtur.

36 e) insignata R. f) veo in desumpta ma (cum signo pro litteris finalibus ur) pro vero - materia R, correximus.

1) 1346 Jul. 11. 2) 1346 Nov. 10. 3) Gauffredus de Lucinge, episcopus Lausanensis (Lausanne), 1342—1346.

1*


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile