Aetas Karoli Romanorum et Bohemiae regis. 1346 Nov. 3
ex quibus, non“ sicut“ teneor, sed quantum possum, ad...’ illum, qui tante felici-
tatis dignatus est me indignum et insufficientem sibi prosecutorem. Nam revera primo
de eleccione’ vestra valde gavisus, postmodum vero illius propter regie vestre maie-
statis excellenciam et merita providencia domini nostri summi pontificis approbacione?
5 et confirmacione in mei presencia subsecuta, pre nimio gaudio per oculos dulces desti-
lando guttas spiritus meus exultavit in deo, salutari suo, valde sperans absque dubio,
quod ille, qui omnium est director, actus^ vestros cunctos feliciter prosperabit et
perducet secundum sue maiestatis potenciam celeriter ad effectum, diucius peroptatum.
Me, vestrum vasallum et fidelem legium, et mea...^ vestre celsitudini iam diu est
10 vobis et vestris predecessoribus semper oblata, exibendo me offero vobis et vestris
mandatis regiis in omnibus et per omnia totis viribus obedire... michi, vestro
fideli, precipiendo, prout vestra regalis dignitas duxerit designandum. Ille, qui vivit
et regnat, vestram serenitatem conservet incolumem et custodire dignetur, qui per
sui misericordiam semper auget.
15 Datum Stelle X* die mensis Novembris anno Domini M*CCC?XLVTI? sub sigillo
nostro pendenti in testimonium premissorum, pontificatus sanctissimi in Christo patris
et domini, domini Clementis divina providencia pape VI* anno V? regnique vestri
anno primo.
3.
20 Gauffredus episcopus Lausanensis Karolo in regem Romanorum electo et
Bohemiae regi se ad beneplacita eius paratum esse denuntiat.
Avinione 1346 Nov. 12.
Originale desideratur. — Exemplum copiae e copiario C adest in codice R p. 315.
Victoriosissimo et gloriosissimo domino Karolo, dei gracia in regem Romanorum
25 electo, semper augusto, et Boemie regi ac Lucemburgensi comiti, Guafredus, mise-
racione divina episcopus Lauzanensis?, felicitatis et glorie continuum incrementum.
Credens indubie a Domino processisse ac pro statu pacifico ecclesiarum omnium
et tocius christiani populi divinitus ordinatum, ut imperium, quod longis temporibus
vacacionis deplorat incomoda, de persona vestra, multis decorata virtutibus ac pre-
30 claris titulis insignita", provisionis munere letaretur, ego vero/ inde sumpta materia*
multiplicium gaudiorum ad deum preces effundo, ut ipse, qui vos ad culmen
a) sicut non R, correximus. b) Hic sensus quidam, quomodo Ademarus comes Karolo regi
gratias egerit, ommitti videtur, cf. numerum proxime praecendentem, ubi legitur : ad graciarum debitas
acciones assurgo vestre regie ac katholice pietati. ^ c) actos R. d) Hic aliquid ommitti videtur.
36 e) insignata R. f) veo in desumpta ma (cum signo pro litteris finalibus ur) pro vero - materia R,
correximus.
1) 1346 Jul. 11. 2) 1346 Nov. 10. 3) Gauffredus de Lucinge, episcopus Lausanensis
(Lausanne), 1342—1346.
1*