EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

236

munitiones, oppida, castra seu terras, nisi captivitate, debito magno seu ingenti paupertate aut alia quavis inevitabili neces- sitate nos publice et notorie oceupante, vendere et obligare quovis modo. Sique in casu necessitatis inevitabilis, ut prae- mittitur, unam vel plures ex nostris munitionibus seu civitatibus aliis obligare et fortassis vendere (quod Deus avertat) prae- missis conditionibus cogeremur, ipsam et ipsas primitus serenissimis dominis nostris et ipsorum heredibus, B. regibus, superius expressatis, venalem et venales exhibebimus, per ipsos, si decreverint, prétio comparandas. Quam vel quas si forte per nos et heredes nostros requisiti, a die requisitionis, ipsis de certa scientia suorum atque nostrorum nobilium facienda, post terminum XIII septimanarum non emerent et emere non curarent, liceat nobis ac heredibus (si quos favente Domino haberemus) munitiones, castra, civitates seu terras nostras alteri personae in dignitate, nobilitate nobis aequali vel maiori, vendere vel etiam obligare. Qui tamen easdem a praedietis dominis nostris et eorum altero in feodum aecipi et neque prius ipsum emptorem, antequam ipsas terras, civitates vel castrum ac alterum ipsorum a praedictis dominis nostris in feudum accipiet, in possessionem tenebimur mittere corporalem. Praesentium ...

Datum Monsterberg, feria IIT. proxima ante diem S. Galli, a. D. 1343.

(Ludewig Rel. V. Ex annalibus devolutionis arch. civ. Vratisl. Griinh, II, 133. Chyt. VII. 512. Eml. IV, 1329.)

227. Monasterii Henrichow obligatio erga reges B. 1343, 14. Octobris.

List opata a konventa kláštera Henrychova, kdež krále Jana českého a Karla syna jeho prvorozeného, přijímají a k nim se znají jako k panuóm dědičným, proto že Mynsterberg, Frankenstein na po kniežeti Mikulášovi spadlo panství

Nos frater Johannes divina miseratione abbas, Johannes prior, Johannes Gosconis subprior, Nicolaus Cujus cellerarius et conventus monasterii Heynrichow, nostro et Successorum


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile