— 236 —
munitiones, oppida, castra seu terras, nisi captivitate, debito
magno seu ingenti paupertate aut alia quavis inevitabili neces-
sitate nos publice et notorie oceupante, vendere et obligare
quovis modo. Sique in casu necessitatis inevitabilis, ut prae-
mittitur, unam vel plures ex nostris munitionibus seu civitatibus
aliis obligare et fortassis vendere (quod Deus avertat) prae-
missis conditionibus cogeremur, ipsam et ipsas primitus
serenissimis dominis nostris et ipsorum heredibus, B. regibus,
superius expressatis, venalem et venales exhibebimus, per
ipsos, si decreverint, prétio comparandas. Quam vel quas si
forte per nos et heredes nostros requisiti, a die requisitionis,
ipsis de certa scientia suorum atque nostrorum nobilium
facienda, post terminum XIII septimanarum non emerent et
emere non curarent, liceat nobis ac heredibus (si quos favente
Domino haberemus) munitiones, castra, civitates seu terras
nostras alteri personae in dignitate, nobilitate nobis aequali
vel maiori, vendere vel etiam obligare. Qui tamen easdem a
praedietis dominis nostris et eorum altero in feodum aecipi
et neque prius ipsum emptorem, antequam ipsas terras, civitates
vel castrum ac alterum ipsorum a praedictis dominis nostris in
feudum accipiet, in possessionem tenebimur mittere corporalem.
Praesentium ...
Datum Monsterberg, feria IIT. proxima ante diem S. Galli,
a. D. 1343.
(Ludewig Rel. V. — Ex annalibus devolutionis arch. civ.
Vratisl. — Griinh, II, 133. — Chyt. VII. 512. — Eml. IV, 1329.)
227. Monasterii Henrichow obligatio erga reges B.
1343, 14. Octobris.
List opata a konventa kláštera Henrychova, kdež krále Jana českého
a Karla syna jeho prvorozeného, přijímají a k nim se znají jako k panuóm
dědičným, proto že Mynsterberg, Frankenstein na ně po kniežeti Mikulášovi
spadlo panství
Nos frater Johannes divina miseratione abbas, Johannes
prior, Johannes Gosconis subprior, Nicolaus Cujus cellerarius
et conventus monasterii Heynrichow, nostro et Successorum