EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

220

juribus, fructibus, utilitatibus et pertinentiis universis, quibus- cunque nominibus censeantur, prout ad nos a nostris progeni- toribus pervenerunt et sicut eadem hucusque dinoscimur possedisse, pro octo millibus marcarum grossorum denariorum Pragensium polonici pagamenti rite et rationabiliter nomine pignoris obligavimus et de certa scientia praesentibus obligamus. |

Taliter, quod de castro praedicto Gor duntaxat ad praesens sibi cessimus et id suae tradidimus et assignavimus potestati; civitatem vero Gor cum territorio et omnibus ante- dietis pertinentiis, fructibus et utilitatibus quibuscunque, pro vitae nostrae tempora de praefati d. marchionis M. benivo- lentia et concessu sine impedimento quolibet possidere debe- bimus et tenere, sed post mortem nostram eadem civitas et et territoriun cum praedictis omnibus suis pertinentiis et appendiis ad praedictum Carolum marchionem M., heredes et successores suos sine difficultate qualibet et absque resi- stentia seu renitentia cujuscunque, pro praedictis octo millibus marcarum libere nomine pignoris devolventur habenda, tenenda, utifruenda et pacifice possidenda.

Promittimus bona fide vice et nomine juramenti, prae- fato d. marchioni, heredibus et successoribus suis cum prae- dictae civitatis Gor nec non civitatis nostrae Stinaviae ac omnium aliarum nostrarum munitionum seu fortaliciorum aper- tione ac omni qua valemus potentia contra quemlibet hominem, cujuscunque praeeminentiae, conditionis aut status existat, etiam si nobis consanguinitate vel affinitate quomodolibet sit astrictus, assistere et fideliter adhaerere, quandocunque et quotiescunque per eum aut per suos capitaneos vel officiatos fuerimus requisiti. |

In quorum...

Actum et datum Wratislaviae, feria septima infra octavas Corporis Christi a. D. 1343.

(A. K. Chytil VIT. 418. Griinhagen I. 161, Eml, IV. 1130.) .


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile