Facsimile view
1101
— 220 —
juribus, fructibus, utilitatibus et pertinentiis universis, quibus-
cunque nominibus censeantur, prout ad nos a nostris progeni-
toribus pervenerunt et sicut eadem hucusque dinoscimur
possedisse, pro octo millibus marcarum grossorum denariorum
Pragensium polonici pagamenti rite et rationabiliter nomine
pignoris obligavimus et de certa scientia praesentibus
obligamus. |
Taliter, quod de castro praedicto Gor duntaxat ad
praesens sibi cessimus et id suae tradidimus et assignavimus
potestati; civitatem vero Gor cum territorio et omnibus ante-
dietis pertinentiis, fructibus et utilitatibus quibuscunque, pro
vitae nostrae tempora de praefati d. marchionis M. benivo-
lentia et concessu sine impedimento quolibet possidere debe-
bimus et tenere, sed post mortem nostram eadem civitas et
et territoriun cum praedictis omnibus suis pertinentiis et
appendiis ad praedictum Carolum marchionem M., heredes
et successores suos sine difficultate qualibet et absque resi-
stentia seu renitentia cujuscunque, pro praedictis octo millibus
marcarum libere nomine pignoris devolventur habenda, tenenda,
utifruenda et pacifice possidenda.
Promittimus bona fide vice et nomine juramenti, prae-
fato d. marchioni, heredibus et successoribus suis cum prae-
dictae civitatis Gor nec non civitatis nostrae Stinaviae ac
omnium aliarum nostrarum munitionum seu fortaliciorum aper-
tione ac omni qua valemus potentia contra quemlibet hominem,
cujuscunque praeeminentiae, conditionis aut status existat,
etiam si nobis consanguinitate vel affinitate quomodolibet sit
astrictus, assistere et fideliter adhaerere, quandocunque et
quotiescunque per eum aut per suos capitaneos vel officiatos
fuerimus requisiti. |
In quorum...
Actum et datum Wratislaviae, feria septima infra octavas
Corporis Christi a. D. 1343.
(A. K. — Chytil VIT. 418. — Griinhagen I. 161, —
Eml, IV. 1130.) .