1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 200 —
die 20. Maji, quae cum magna solempnitate ab universo clero et a populo .
honorifice est suscepta. Et illico fit tractatus inter regem Poloniae et
ipsam de matrimonio contrahendo. Postquam vero de hoc inter ipsum et
regem B. finaliter esset compromissum et concordatun, ipsa inelyta domina
M. aegritudine exstitit gravata: Venitque Pragam sponsus ejus, rex P.
decenti et multa militia stipatus et paratus ad celebrandam nuptiarum
solempnitatem. Die tertia aute festum S. Margarethae (11. Julii.) ille regalis
flos clarissimi germinis emarcuit, decidit et decessit. (Franc. Prag.)
Nos Kazimirus, D. gr. Poloniae rex, ad universorum
notitiam tenore praesentium volumus pervenire, quod cum
dudum magnificos principes, d. Johannem regem PB. et d.
Karolum, ejus primogenitum, marchionem Moraviae, illustres,
in patrem et fratrem nostros assumpserimus ac ipsi nobis
inclytam Margaretham, quandam comitissam palatinam Reni,
dueissam Bavariae, filiam et sororem suam piae memoriae,
spoponderint tradere matrimonialiter in uxorem, nosque pro-
miserimus ipsos semper et in omnibus tanquam patrem carnalem
et fratrem uterinum tenere et contra omnem hominem iuvare ;
cumque nobis tandem juxta vocationem et informationem
matrimonii ipsorum ad consummandum matrimonium et cele-
brandum nuptias huiusmodi venientibus, dicta domina Marga-
retha, sponsa nostra carissima, sicut Domino placuit, viam
sit universae carnis ingressa: propter hoc ligam sive vinculum
dilectionis, unionis et fidei, consideranti animo et ingenti
desiderio inter nos utrinque initum totaliter et firmatum, dis-
solvi nolentes «quomodolibet aut corrumpi, sed volentes id
ipsum potius novis colligationibus et sincero foedere indisso-
lubiliter innovari et perfectius roborari, praestito tactis per
nos sacrosanctis evangeliis, corporali iuramento, promisimus
et promittimus in hiis seriptis, ex nunc jurantes, semper in
omnibus et ubique praedictum regem B. tamquam patrem
carnalem et dominum marehionem tanquam fratrem uterinum
tenere, eorumque et regni terrarum suarum profectum, honorem,
commodum omni tempore tota diligentia fideliter procurare et
eis in regno ac terris suis et extra in persona propria et
rebus ac potentia nostra assistere et in omnibus vitae nostrae
temporibus contra omnem viventem hominem cuiuscumque
praeeminentiae, conditionis aut status existat, nullo penitus
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile