EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

200

die 20. Maji, quae cum magna solempnitate ab universo clero et a populo . honorifice est suscepta. Et illico fit tractatus inter regem Poloniae et ipsam de matrimonio contrahendo. Postquam vero de hoc inter ipsum et regem B. finaliter esset compromissum et concordatun, ipsa inelyta domina M. aegritudine exstitit gravata: Venitque Pragam sponsus ejus, rex P. decenti et multa militia stipatus et paratus ad celebrandam nuptiarum solempnitatem. Die tertia aute festum S. Margarethae (11. Julii.) ille regalis flos clarissimi germinis emarcuit, decidit et decessit. (Franc. Prag.)

Nos Kazimirus, D. gr. Poloniae rex, ad universorum notitiam tenore praesentium volumus pervenire, quod cum dudum magnificos principes, d. Johannem regem PB. et d. Karolum, ejus primogenitum, marchionem Moraviae, illustres, in patrem et fratrem nostros assumpserimus ac ipsi nobis inclytam Margaretham, quandam comitissam palatinam Reni, dueissam Bavariae, filiam et sororem suam piae memoriae, spoponderint tradere matrimonialiter in uxorem, nosque pro- miserimus ipsos semper et in omnibus tanquam patrem carnalem et fratrem uterinum tenere et contra omnem hominem iuvare ; cumque nobis tandem juxta vocationem et informationem matrimonii ipsorum ad consummandum matrimonium et cele- brandum nuptias huiusmodi venientibus, dicta domina Marga- retha, sponsa nostra carissima, sicut Domino placuit, viam sit universae carnis ingressa: propter hoc ligam sive vinculum dilectionis, unionis et fidei, consideranti animo et ingenti desiderio inter nos utrinque initum totaliter et firmatum, dis- solvi nolentes «quomodolibet aut corrumpi, sed volentes id ipsum potius novis colligationibus et sincero foedere indisso- lubiliter innovari et perfectius roborari, praestito tactis per nos sacrosanctis evangeliis, corporali iuramento, promisimus et promittimus in hiis seriptis, ex nunc jurantes, semper in omnibus et ubique praedictum regem B. tamquam patrem carnalem et dominum marehionem tanquam fratrem uterinum tenere, eorumque et regni terrarum suarum profectum, honorem, commodum omni tempore tota diligentia fideliter procurare et eis in regno ac terris suis et extra in persona propria et rebus ac potentia nostra assistere et in omnibus vitae nostrae temporibus contra omnem viventem hominem cuiuscumque praeeminentiae, conditionis aut status existat, nullo penitus



Text viewManuscript line view