EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

149

Hynconi Bercae de Duba vid. Henselino de Lippa, Thimoni de Kolditz et Ulrico Pfiugoni seu aliis, quos ad hoc ipse d. rex deputaverit, ipsius, heredum et successorum suorum nomine per antedietos homines in praedictis civitate Luban, Fried. berg, Zaraw et Zwet castris et dominio residentes, fidelitatis homagium fieri statim tenebimur proeurare, sic (quod absit) nobis sine herede masculo decedentibus, ut extunc praedicta omnia ad saepedictum regem, heredes et successores suos, ad regnum PB. libere devolvantur; habitis autem legitimis heredibus masculis post nos relictis, tunc omnia praenotata nobis et eisdem remanebunt. In cujus rei testimonium .

Datum Wratislaviae a. D. 1337. in octava Innocentium. (A. K. Grünhagen I. 142. Eml. IV. 366.)

136. Henrici ducis Slesiae, domini de Furstemberg et in Javor, promissio de civitate Glogov facta.

1337, 4. Jan.

List Henurycha knieZete Javorského, Ze jest jemu král Jan dal Hlohov se vším příslušenstvím, že slibuje i všecky poddané při jich právích zachovati a kdyžby ho Buoh neuchoval, že to zase na krále spadnüti 1337.

Nos Heinricus D. gr. dux Sleziae, dominus de Furstin- berg et in Jawor. Ad notitiam universorum tenore praesen- tium volumus pervenire, quod quia magnificus princeps, dom. Johannes B. rex illustris ae comes L., sororius noster caris- simus, civitatem suam Glogoviam eum toto ipsius districtu et territorio ad vitae nostrae tempora nobis dedit de mera sua munificentia et donavit per nos tenenda, regenda, uti- fruenda et etiam possidenda: nos viceversa, ne eadem civitas, districtus seu territorium Glogoviense et ipsorum incolae sub nostro regimine et dominio deficiant inantea plus solito et laedantur, sed potius continuis valeant proficere incrementis, bona ef sincera fide nostra promittimus ipsi dom. regi, here- dibus et successoribus suis firmiter et spondemus, ut ipsius districtus seu territori vasallos, nobiles, milites, clientes,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile