— 149 —
Hynconi Bercae de Duba vid. Henselino de Lippa, Thimoni
de Kolditz et Ulrico Pfiugoni seu aliis, quos ad hoc ipse d.
rex deputaverit, ipsius, heredum et successorum suorum nomine
per antedietos homines in praedictis civitate Luban, Fried.
berg, Zaraw et Zwet castris et dominio residentes, fidelitatis
homagium fieri statim tenebimur proeurare, sic (quod absit)
nobis sine herede masculo decedentibus, ut extunc praedicta
omnia ad saepedictum regem, heredes et successores suos,
ad regnum PB. libere devolvantur; habitis autem legitimis
heredibus masculis post nos relictis, tunc omnia praenotata
nobis et eisdem remanebunt.
In cujus rei testimonium .
Datum Wratislaviae a. D. 1337. in octava Innocentium.
(A. K. — Grünhagen I. 142. — Eml. IV. 366.)
136. Henrici ducis Slesiae, domini de Furstemberg
et in Javor, promissio de civitate Glogov facta.
1337, 4. Jan.
List Henurycha knieZete Javorského, Ze jest jemu král Jan dal
Hlohov se vším příslušenstvím, že slibuje i všecky poddané při jich
právích zachovati a kdyžby ho Buoh neuchoval, že to má zase na krále
spadnüti 1337.
Nos Heinricus D. gr. dux Sleziae, dominus de Furstin-
berg et in Jawor. Ad notitiam universorum tenore praesen-
tium volumus pervenire, quod quia magnificus princeps, dom.
Johannes B. rex illustris ae comes L., sororius noster caris-
simus, civitatem suam Glogoviam eum toto ipsius districtu
et territorio ad vitae nostrae tempora nobis dedit de mera
sua munificentia et donavit per nos tenenda, regenda, uti-
fruenda et etiam possidenda: nos viceversa, ne eadem civitas,
districtus seu territorium Glogoviense et ipsorum incolae sub
nostro regimine et dominio deficiant inantea plus solito et
laedantur, sed potius continuis valeant proficere incrementis,
bona ef sincera fide nostra promittimus ipsi dom. regi, here-
dibus et successoribus suis firmiter et spondemus, ut ipsius
districtus seu territori vasallos, nobiles, milites, clientes,