EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

99

Volentes et firmiter statuentes, ut, si forte nos, heredes aut successores nostri sublati de medio fuerimus, heredibus legitimis et praesertim masculis non relictis, extunc bona jam dieta nostra, terrae, civitates et oppida, cum omnibus suis pertinentiis, ut praedicitur, ad fratres nostros, principes illustres d. Henrieum vid. ducem Sleziae et Glogoviae, Saganensemque dominum, ac d. Johannem ducem Slesiae et Glogoviae ac do- minum Stynaviae, heredesque suos, maseulos duntaxat, si quos reliquerint, si autem nullos post se masculos legitimos relin- querint, ad regnum Boemiae praedictum libere et hereditarie debeant pertinere.

Hoc tamen adjieiendum duximus nominatim, quod si nos ipsi, heredes vel successores nostri praefati cum clericis, civibus, rusticis vel judaeis nostris aliquid causae, quaestionis aut judieii instauraverimus: de his et de huiusmodi rex et heredes sui praedicti nobis, heredibus vel successoribus nostris superstitibus intromittere se non debeant quovis modo. Si vero nobiles vel fideles terrarum nostrarum supra- scriptarum debitam per nos, heredes vel successores nostros de suis quaestionibus sive causis nobis motis, de quibus juxta litterarum regalium datarum nobis continentiam, secundum fidelium nostrorum sententiam et dictamen subire tenemur et, facere judicium, assequi non possit justitiam: regem, heredes et successores suos praenotatos adire poterunt libere, querelas ipsorum proponere et defectus, nosque heredes et successores .hostri praedicti citati ibidem coram rege vid. et heredibus ac successoribus suis B. regibus, ubieunque Boemiae fuerint aut Poloniae, coram altero vero priucipe, per eos ad hoc judice deputato, sisti tenebimur et tenebuntur in terra Wratislaviensi duntaxat judicio, facere et subire de nobis, heredibus et succes- soribus nostris conquerentibus quibuslibet justitiae comple- mentum.

Illud insuper specifice duximus exprimendum, quod si fortasse nos, heredes vel successores nostros, gravatos inopia, debitis aut alia eausa rationabili, aliquam territorii et dominii aliquanti de nostris vendere vel obligare continget munitionem principi nobis aequali aut etiam territorium non habentem,

7*


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile