— 99 —
Volentes et firmiter statuentes, ut, si forte nos, heredes
aut successores nostri sublati de medio fuerimus, heredibus
legitimis et praesertim masculis non relictis, extunc bona jam
dieta nostra, terrae, civitates et oppida, cum omnibus suis
pertinentiis, ut praedicitur, ad fratres nostros, principes illustres
d. Henrieum vid. ducem Sleziae et Glogoviae, Saganensemque
dominum, ac d. Johannem ducem Slesiae et Glogoviae ac do-
minum Stynaviae, heredesque suos, maseulos duntaxat, si quos
reliquerint, si autem nullos post se masculos legitimos relin-
querint, ad regnum Boemiae praedictum libere et hereditarie
debeant pertinere.
Hoc tamen adjieiendum duximus nominatim, quod si nos
ipsi, heredes vel successores nostri praefati cum clericis,
civibus, rusticis vel judaeis nostris aliquid causae, quaestionis
aut judieii instauraverimus: de his et de huiusmodi rex et
heredes sui praedicti nobis, heredibus vel successoribus nostris
superstitibus intromittere se non debeant quovis modo.
Si vero nobiles vel fideles terrarum nostrarum supra-
scriptarum debitam per nos, heredes vel successores nostros
de suis quaestionibus sive causis nobis motis, de quibus juxta
litterarum regalium datarum nobis continentiam, secundum
fidelium nostrorum sententiam et dictamen subire tenemur
et, facere judicium, assequi non possit justitiam: regem, heredes
et successores suos praenotatos adire poterunt libere, querelas
ipsorum proponere et defectus, nosque heredes et successores
.hostri praedicti citati ibidem coram rege vid. et heredibus
ac successoribus suis B. regibus, ubieunque Boemiae fuerint
aut Poloniae, coram altero vero priucipe, per eos ad hoc judice
deputato, sisti tenebimur et tenebuntur in terra Wratislaviensi
duntaxat judicio, facere et subire de nobis, heredibus et succes-
soribus nostris conquerentibus quibuslibet justitiae comple-
mentum.
Illud insuper specifice duximus exprimendum, quod si
fortasse nos, heredes vel successores nostros, gravatos inopia,
debitis aut alia eausa rationabili, aliquam territorii et dominii
aliquanti de nostris vendere vel obligare continget munitionem
principi nobis aequali aut etiam territorium non habentem,
7*