EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

88

Nos Joannes, D. gr. dux Sleziae et dominus Stinaviae, ad universorum notitiam tenore praesentium volumus pervenire, quod nos deliberatione matura et consilio diligenti praehabito, favore quoque et consensu fidelium et amicorum nostrorum expressis, nostrum principaliter, hominum, civitatum et terrarum nostrarum subsceriptarum attendentes profectum inantea et commodum, ipsas terras, civitates nostras et castra, Stynaviam videlicet, Luebin, Goram civitates cum castris eis adjacen- tibus et bona nostra alia, quaecunque possidemus in praesenti vel possessuri seu habituri sumus disponente Domino in futuro, cum omnibus suis juribus, libertatibus et dominio, quibus a nostris ad nos pervenerunt praedecessoribus, ex eo quod magnifieum principem, dominum nostrum charissimum, dominum Joannem B. et P. regem ac comitem L., post assumptum sibi ducatus et terrae Wiratislawiensis dominium, inferendo damna ipsius ducatus et territorio, districtui et hominibus, dignoscimur perturbasse, in manus regis ipsius sponte et libere nostrorum heredum et successorum nostrorum nomine resignantes, ut nullum contra nos inantea de excessibus retro- actis per regem ipsum aut alium suo nomine instauretur judi- cium vel ut proferatur sententia, a rege praedicto, suo, heredum ac successorum suorum nomine, in feudum perpetuum rece- pimus. Promittentes nostro, heredum et successorum nostrorum praefatorum nomine, sibi, heredibus et successoribus suis, Boemiae regibus ante dictis, de caetero terris, civitatibus, castris et bonis nostris saepe dictis tanquam veris nostris dominis intendere fideliter et parere, obedientiam et fidem ipsis debitas exhibendo.

In quorum etc.

Datum Wratislaviae a. D. 1329, III. Kal. Maii.

(A. K. Arch. 8. Wenc. Griinhagen I. p. 129. Eml. III. 1548. Pulkava.)

83. Declaratio Henrici ducis de Jawor super ven- ditione civitatis atque terrae Gorlicensis. 1329, 3. Maii.

A. 1829 Gorliez civitas, quae ab antiquo tempore abstracta fuerat ratione dotis propter nuptias a regno Boemiae, ad regem Joannem


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile