— 88 —
Nos Joannes, D. gr. dux Sleziae et dominus Stinaviae, ad
universorum notitiam tenore praesentium volumus pervenire,
quod nos deliberatione matura et consilio diligenti praehabito,
favore quoque et consensu fidelium et amicorum nostrorum
expressis, nostrum principaliter, hominum, civitatum et terrarum
nostrarum subsceriptarum attendentes profectum inantea et
commodum, ipsas terras, civitates nostras et castra, Stynaviam
videlicet, Luebin, Goram civitates cum castris eis adjacen-
tibus et bona nostra alia, quaecunque possidemus in praesenti
vel possessuri seu habituri sumus disponente Domino in
futuro, cum omnibus suis juribus, libertatibus et dominio,
quibus a nostris ad nos pervenerunt praedecessoribus, ex eo
quod magnifieum principem, dominum nostrum charissimum,
dominum Joannem B. et P. regem ac comitem L., post assumptum
sibi ducatus et terrae Wiratislawiensis dominium, inferendo
damna ipsius ducatus et territorio, districtui et hominibus,
dignoscimur perturbasse, in manus regis ipsius sponte et
libere nostrorum heredum et successorum nostrorum nomine
resignantes, ut nullum contra nos inantea de excessibus retro-
actis per regem ipsum aut alium suo nomine instauretur judi-
cium vel ut proferatur sententia, a rege praedicto, suo, heredum
ac successorum suorum nomine, in feudum perpetuum rece-
pimus. Promittentes nostro, heredum et successorum nostrorum
praefatorum nomine, sibi, heredibus et successoribus suis,
Boemiae regibus ante dictis, de caetero terris, civitatibus,
castris et bonis nostris saepe dictis tanquam veris nostris
dominis intendere fideliter et parere, obedientiam et fidem
ipsis debitas exhibendo.
In quorum etc.
Datum Wratislaviae a. D. 1329, III. Kal. Maii.
(A. K. — Arch. 8. Wenc. — Griinhagen I. p. 129. —
Eml. III. 1548. — Pulkava.)
83. Declaratio Henrici ducis de Jawor super ven-
ditione civitatis atque terrae Gorlicensis.
1329, 3. Maii.
A. 1829 Gorliez civitas, quae ab antiquo tempore abstracta fuerat
ratione dotis propter nuptias a regno Boemiae, ad regem Joannem