EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

87

de bonis supradictis parere et intendere tanduam veris nostris dominis, ipsisgue serviendo juvare contra quemlibet mundi principem vel hominem fideliter, pro totis nostris viribus, teneamur.

Promittentes omnia et singula supradicta bona fide, dolo et fraude quibuslibet exclusis, firmiter et inviolabiliter conser- vare, nec contra ea vel eorum aliqua, jure vel facto, ullo unquam casu vel tempore facere vel venire. Renunciantes expresse in omnibus his exceptioni doli mali, in factum actioni, beneficio restitutionis in integrum, constitutioni et consuetudini quibuslibet omnibus, literis apostolicis et aliis quibuscunque nobis eoncessis vel concedendis, omnique juris tam canonici quam civilis auxilio, quo vel quibus contra prae- missa vel eorum aliquod nobis, heredibus et successoribus nostris praefatis quocunque tempore vel modo posset in aliquo suffragium generari. Imo et si fortasse (quod Deus avertat) nos ipsi, heredes et suecessores nostri praedieti contra dicta vel eorum aliquod modo aliquo aut tempore, excesserimus, volumus extune, prout exnunc omnia et singula bona nostra, quaecunque habuimus, ut praedicitur, ipso facto fore perdita et ad ipsos, regem, heredes et successores suos, legitime et rationabiliter devoluta.

Testes .

Datum in Ploczk, a. D. 1329 quarta feria post dominicam Oculi mei semper.

(A. K. Balb. VIII. 240. Alterae litterae ejusdem tenoris breviores ddo. 1329, 29. Mart. Ib. 239.)

82. Joannes dux Slesiae et dominus Stinaviae, terram suam Joanni regi resignans eam in feudum ab eodem rege recipit.

1329, 29. Aprilis.

A. 1399 duces Poloniae et Slesiae, quorum numerum nuno nescio pro multitudine, fere omnes regis Joannis servitiis se mancipant, fidemque praestant. (Chron. Aulae Regiae.)

List Jana knieZete Slezského, Ze se poddal s svými zeměmi Lubyn a Gorau se vším jich panováním králi Janovi i budücím králóm českým pod manstvie 1329. (А, К.)


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile