— 87 —
de bonis supradictis parere et intendere tanduam veris nostris
dominis, ipsisgue serviendo juvare contra quemlibet mundi
principem vel hominem fideliter, pro totis nostris viribus,
teneamur.
Promittentes omnia et singula supradicta bona fide, dolo
et fraude quibuslibet exclusis, firmiter et inviolabiliter conser-
vare, nec contra ea vel eorum aliqua, jure vel facto, ullo
unquam casu vel tempore facere vel venire. Renunciantes
expresse in omnibus his exceptioni doli mali, in factum
actioni, beneficio restitutionis in integrum, constitutioni et
consuetudini quibuslibet omnibus, literis apostolicis et aliis
quibuscunque nobis eoncessis vel concedendis, omnique juris
tam canonici quam civilis auxilio, quo vel quibus contra prae-
missa vel eorum aliquod nobis, heredibus et successoribus
nostris praefatis quocunque tempore vel modo posset in aliquo
suffragium generari. Imo et si fortasse (quod Deus avertat)
nos ipsi, heredes et suecessores nostri praedieti contra dicta
vel eorum aliquod modo aliquo aut tempore, excesserimus,
volumus extune, prout exnunc omnia et singula bona nostra,
quaecunque habuimus, ut praedicitur, ipso facto fore perdita
et ad ipsos, regem, heredes et successores suos, legitime et
rationabiliter devoluta.
Testes .
Datum in Ploczk, a. D. 1329 quarta feria post dominicam
Oculi mei semper.
(A. K. — Balb. VIII. 240. — Alterae litterae ejusdem
tenoris breviores ddo. 1329, 29. Mart. Ib. 239.)
82. Joannes dux Slesiae et dominus Stinaviae,
terram suam Joanni regi resignans eam in feudum ab
eodem rege recipit.
1329, 29. Aprilis.
A. 1399 duces Poloniae et Slesiae, quorum numerum nuno nescio
pro multitudine, fere omnes regis Joannis servitiis se mancipant, fidemque
praestant. (Chron. Aulae Regiae.)
List Jana knieZete Slezského, Ze se poddal s svými zeměmi Lubyn
a Gorau se vším jich panováním králi Janovi i budücím králóm českým
pod manstvie 1329. (А, К.)