EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

81

Wratislaviensis incolas universos, quandocunque et ibicunque per regni nostri Boemici et aliarum terrarum nostrarum loca, in quibus thelonea de mercibus requiruntur, transitum cum quibuscunque suis mereimoniis fecerint, de solucionibus thelo- neorum huiusmodi liberos perpetuo esse volumus et exemptos. Ad maioris etiam expressionem nostrae gratiae saepediotis Wratislaviensibus civibus ac terrae Wratislaviensis inhabitato- ribus universis duximus nostro, heredum et successorum nostrorum, Boemicorum regum, nomine firmiter promittendum, quod ipsam terram a praedicti regni nostri Boemici unione nulis unquam temporibus venditionis, permutationis, obliga- tionis, infeodationis vel cuiuscunqne alienationis titulo dis- jungemus nec ipsam alicui capitaneorum locabimus sub deter- minata annua pensione, quae utique saepedictae terrae Wratisla- viensi et eius incolis vergeret in notabile detrimentum. Nullum etiam alium praeterquam aliquem terrigenam idoneum ipsi terrae capitaneum praeficiemus aut praefici patiemur. | | Ft quascunque terras Polonicales aut earum partes vel loca a nostris rebellibus Deo nobis cooperante quomodocunque obtinuerimus, illas et illa praefatae terrae, ut ex eo status eius in melius proficiat, coadiuneturos inseparabiliter nos spon- demus, nolentes, quod aliquis civium Wratislaviensium extra eivi- tatis Wratislaviae iudicium pro ullis debitis, hereditatibus aut causis aliis quibuscunque alibi responsurus trahatur, vel etiam ullus feodalium et incolarum terrae Wratislaviensis saepedictorum extra ipsius terrae iudicium pro debitis, hereditatibus aut causis huiusmodi ad iudicium longinquius vel eidem intolerabilius ali- quatenus evocetur.: | Promittimus praeterea nullum terrae ae civitatis Wrati- slaviensis proscriptorum irreconciliatum laeso vel propinquis, si idem laesus non extiterit, nostrae gratiae reformare vel ei treugas pacis aut quascunque inducias in terra vel civitate Wratislavia saepedicta manendi vel standi aliquatenus indulgere. Volentes firmiter, ut universus diocesis Wratislaviensis clerus divina in civitate Wratislavia sine racionabili et legi- tima eausa ammodo suspendere mon praesumat, et super quibus-

Codex jur, boh. IL. 1. © 6


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile