Facsimile view
1101
— 81 —
Wratislaviensis incolas universos, quandocunque et ibicunque
per regni nostri Boemici et aliarum terrarum nostrarum loca,
in quibus thelonea de mercibus requiruntur, transitum cum
quibuscunque suis mereimoniis fecerint, de solucionibus thelo-
neorum huiusmodi liberos perpetuo esse volumus et exemptos.
Ad maioris etiam expressionem nostrae gratiae saepediotis
Wratislaviensibus civibus ac terrae Wratislaviensis inhabitato-
ribus universis duximus nostro, heredum et successorum
nostrorum, Boemicorum regum, nomine firmiter promittendum,
quod ipsam terram a praedicti regni nostri Boemici unione
nulis unquam temporibus venditionis, permutationis, obliga-
tionis, infeodationis vel cuiuscunqne alienationis titulo dis-
jungemus nec ipsam alicui capitaneorum locabimus sub deter-
minata annua pensione, quae utique saepedictae terrae Wratisla-
viensi et eius incolis vergeret in notabile detrimentum.
Nullum etiam alium praeterquam aliquem terrigenam
idoneum ipsi terrae capitaneum praeficiemus aut praefici
patiemur. | |
Ft quascunque terras Polonicales aut earum partes vel
loca a nostris rebellibus Deo nobis cooperante quomodocunque
obtinuerimus, illas et illa praefatae terrae, ut ex eo status
eius in melius proficiat, coadiuneturos inseparabiliter nos spon-
demus, nolentes, quod aliquis civium Wratislaviensium extra eivi-
tatis Wratislaviae iudicium pro ullis debitis, hereditatibus aut
causis aliis quibuscunque alibi responsurus trahatur, vel etiam
ullus feodalium et incolarum terrae Wratislaviensis saepedictorum
extra ipsius terrae iudicium pro debitis, hereditatibus aut causis
huiusmodi ad iudicium longinquius vel eidem intolerabilius ali-
quatenus evocetur.: |
Promittimus praeterea nullum terrae ae civitatis Wrati-
slaviensis proscriptorum irreconciliatum laeso vel propinquis,
si idem laesus non extiterit, nostrae gratiae reformare vel ei
treugas pacis aut quascunque inducias in terra vel civitate
Wratislavia saepedicta manendi vel standi aliquatenus indulgere.
Volentes firmiter, ut universus diocesis Wratislaviensis
clerus divina in civitate Wratislavia sine racionabili et legi-
tima eausa ammodo suspendere mon praesumat, et super quibus-
Codex jur, boh. IL. 1. © 6