EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

19

omnium beneficiorum eeclesiasticorum et generaliter eum omni dominio et iure, nullo penitus excluso, quibus hucusque usus est, veluti ex paterna successione praedictam suam terram post divisionem cum fratribus suis ducibus Slesiae, Bolezslao . Bregensi et Wladeslao Legniezensi dominis habitam, tenuit

annis pluribus et possedit, solo homagio per praedictos cives ac fideles seu feodales Wratizlavienses nobis, heredibus ac successoribus nostris, Boemiae regibus, semper reservato, ita quod nullum debeant habere dominum verum, quamdiu vixerit, quam eundem. Fide firma adjicentes certo et. volun- tario ex promisso, quod si dominus dux Henrieus praedictus tempore succedente per nos et heredes nostros vel per quoscunque legitimos suecessores nostros, Boemiae reges, (quod absit) ex quocunque proposito et occasione a terra Wratizlaviensi, eius iuribus et dominio praedictis, quibuscunque censeantur nominibus, attemptatus fuerit alienari, transponi aut quocunque modo ab ea transmutari, etiam si de hoc nostras, heredum nostrorum et successorum nostrorum, regum Boemiae, receperint litteras speciales, exnune prout extunc libera ex electione saepedictis feodalibus, civibus ac aliis praedictae terrae Wratizlaviensis incolis praecipimus firmiter et mandamus, quod huiusmodi mandatum, quemadmodum eorum fidei bene convenit et honori, reputare debeant irritum et inane.

Etiam si quodcunque feodum suo tempore vacare con- tigerit, illud a nobis debet suscipi, sed idem dominus dux Henricus praefatus debet habere conferendi ipsum plenariam potestatem. Insuper si aliquas nostris cum inimicis gwerras inierimus, tunc omnes munitiones praedictae nobis debent tunc et omni tempore aperiri, sic tamen; quod dictarum d. Hen- ricus dux praedictus quietus maneat possessor vitae suae tempo- ribus sicut prius.

Act. Wratizlaviae a. D. 1327, proxima feria IT. post diem Palmarum.

(Grünhagen und Markgraf Lehens- und Besitzurkunden Schlesiens I, 66. Sommersberg, Ss. ver, Sil, I, 893. Lünig, Cod, Germ. II, 111. Liinig, Corp. jur. feud. IT. 63. Bóhmer, Reg. Imp. 191, n. 96.)


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile