1101
1101
View options
Show:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 71 —
/
| 63, Joannes rex Kazimirum ducem Tessinensem in
vasalIum recipit.
1327, 24. Febr.
Johannes et gr. B. et P. rex ac lu. comes, recognoscimus
et ad universorum notitiam volumus tenore praesentium per-
venire, quod quia illustris Kazimirus dux Theschinensis ob
specialis amoris affectum, quem ad nostram gerit celsitudinem,
princeps et curialis noster esse decrevit, terram suam Teschi-
nensem cum suis civitatibus et castris, vid. Teschen civitate
cum castro, Freistat et Belicz civitatibus, Scotschow et
Jemniez oppidis cum munitionibus et Ostravia castro cum
etiam villis, hominibus (ut supra in litteris 62) a nobis recepit in
hereditatem suam, heredum ae suecessorum suorum, ducum
Teschinensium, in perpetuum, et facto nobis per eum debitae
fidelitatis homagio nobis, heredibus et successoribus nostris,
regibus Boemiae, tanquam princeps noster ac regni nostri
Boemiae promisit fideliter intendere et parere: nos ipsius
subjeetioni benevole ac in hac parte grata vicissitudine
occurrere disponentes, ipsum in nostram, heredum et succes-
sorum nostrorum, regum Boemiae praedictorum, protecti-
onem tanquam principem et subditum nostrum recipimus
et tutelam, promittentes eum, heredes ac successores suos
in omnibus sibi competentibus juribus, disponente Domino,
magnifice conservare et tamquam quemlibet principem et
subditum nostrum ubilibet defendere et tueri. Faventes etiam
et concedentes sibi in perpetuum, ut filii sui legitimi
eum suorum successoribus legitimis in praedicta terra sua
Teschinensi sibi invicem semper succedere debeant jure et
titulo hereditario, ad faciendum et dimittendum suam juxta
voluntatem.
Ad majoris quoque expressionem gratiae nostrae
praefato Kazimiro concedimus et favemus, ut si illustrem
Johannem, ducem Osswienezinensem, fratruelem suum, prin-
cipem nostrum dilectum, sive in futurum quoseunque principes
et dominos Osswieczimenses absque liberis legitimis ex
se genitis decedere contigerit, quod extunc ipsius vel
ipsorum terra et ducatus Osswieczimensis ad eundem
Download XML • Download text
• Manuscript line view • Facsimile