EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

71

/

| 63, Joannes rex Kazimirum ducem Tessinensem in vasalIum recipit.

1327, 24. Febr.

Johannes et gr. B. et P. rex ac lu. comes, recognoscimus et ad universorum notitiam volumus tenore praesentium per- venire, quod quia illustris Kazimirus dux Theschinensis ob specialis amoris affectum, quem ad nostram gerit celsitudinem, princeps et curialis noster esse decrevit, terram suam Teschi- nensem cum suis civitatibus et castris, vid. Teschen civitate cum castro, Freistat et Belicz civitatibus, Scotschow et Jemniez oppidis cum munitionibus et Ostravia castro cum etiam villis, hominibus (ut supra in litteris 62) a nobis recepit in hereditatem suam, heredum ae suecessorum suorum, ducum Teschinensium, in perpetuum, et facto nobis per eum debitae fidelitatis homagio nobis, heredibus et successoribus nostris, regibus Boemiae, tanquam princeps noster ac regni nostri Boemiae promisit fideliter intendere et parere: nos ipsius subjeetioni benevole ac in hac parte grata vicissitudine occurrere disponentes, ipsum in nostram, heredum et succes- sorum nostrorum, regum Boemiae praedictorum, protecti- onem tanquam principem et subditum nostrum recipimus et tutelam, promittentes eum, heredes ac successores suos in omnibus sibi competentibus juribus, disponente Domino, magnifice conservare et tamquam quemlibet principem et subditum nostrum ubilibet defendere et tueri. Faventes etiam et concedentes sibi in perpetuum, ut filii sui legitimi eum suorum successoribus legitimis in praedicta terra sua Teschinensi sibi invicem semper succedere debeant jure et titulo hereditario, ad faciendum et dimittendum suam juxta voluntatem.

Ad majoris quoque expressionem gratiae nostrae praefato Kazimiro concedimus et favemus, ut si illustrem Johannem, ducem Osswienezinensem, fratruelem suum, prin- cipem nostrum dilectum, sive in futurum quoseunque principes et dominos Osswieczimenses absque liberis legitimis ex se genitis decedere contigerit, quod extunc ipsius vel ipsorum terra et ducatus Osswieczimensis ad eundem



Text viewManuscript line view