Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 576 —
vantur, sicut praemissa omnia in aliis litteris desuper con-
fectis plenius sunt expressa:
Nos tamen commoditatibus dicti nostri domini et fratris,
heredum et successorum suorum fraternae dilectionis indieio
providere cupientes, eisdem bona fide, absque omni dolo et
sub juramento, quod desuper viva voce ad evangelia sancta
Dei corporaliter praestitisse dinoseimur, promisimus et pro
nobis, illustribus Jodoco, nostrisque heredibus et successoribus
marchionatus M., Joanne et Procopio, filiis nostris, necnon
alis nostris filiis fortasse nascendis, eorum heredibus et pro-
heredibus, cujuscumque conditionis, status vel praeeminentiae .
forent seu ad quemcunque gradum dignitatis, principatuum
sive dominiorum pervenire possent, promittimus per prae-
sentes, quod praedictorum regum B. homines, feudatarios,
vasallos et alios quoslibet subjectos, barones, nobiles et igno-
biles, ecclesiasticos et seculares, eorundem contra voluntatem
et in praejudicium ipsorum in bonis, quae in regno B. obtinent,
unquam defendemus, manutenebimus, protegemus, proloquemur
aut ipsos tuebimur in futurum ; sicut etiam idem dominus noster
et frater, heredes et successores sui reges B., ac etiam alii
sui filii, nati et nascendi, eorum heredes et proheredes, cujus-
cumque conditionis, status vel praeeminentiae forent seu ad
quemeumque eradum dignitatis, principatuum sive dominiorum
pervenire possent, contra nostram, heredum et successorum
nostrorum praedictorum voluntatem et in nostrum praejudieium
nostros homines, feudatarios, vasallos, barones, aliosque sub-
jectos, nobiles et ignobiles, ecclesiasticos et seculares, qui in
marchionatu nostro M. bona obtinent, in eisdem bonis defen-
dere, manutenere, protegere, proloqui et tueri aliqualiter non
debebunt.
Notanter etiam pro nobis, dietis nostris heredibus et
proheredibus memorato nostro domino et fratri, heredibus et
successoribus suis, B. regibus, ceterisque suis heredibus et pro-
heredibus, ut praemittitur, animo deliberato et de certa nostra
scientia, bona fide et sine omni dolo, promisimus et super eo
baronum et fidelium nostrorum marchionatus M. communicato
consilio sano et maturo promittimus per haeo scripta et in