EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

576

vantur, sicut praemissa omnia in aliis litteris desuper con- fectis plenius sunt expressa:

Nos tamen commoditatibus dicti nostri domini et fratris, heredum et successorum suorum fraternae dilectionis indieio providere cupientes, eisdem bona fide, absque omni dolo et sub juramento, quod desuper viva voce ad evangelia sancta Dei corporaliter praestitisse dinoseimur, promisimus et pro nobis, illustribus Jodoco, nostrisque heredibus et successoribus marchionatus M., Joanne et Procopio, filiis nostris, necnon alis nostris filiis fortasse nascendis, eorum heredibus et pro- heredibus, cujuscumque conditionis, status vel praeeminentiae . forent seu ad quemcunque gradum dignitatis, principatuum sive dominiorum pervenire possent, promittimus per prae- sentes, quod praedictorum regum B. homines, feudatarios, vasallos et alios quoslibet subjectos, barones, nobiles et igno- biles, ecclesiasticos et seculares, eorundem contra voluntatem et in praejudicium ipsorum in bonis, quae in regno B. obtinent, unquam defendemus, manutenebimus, protegemus, proloquemur aut ipsos tuebimur in futurum ; sicut etiam idem dominus noster et frater, heredes et successores sui reges B., ac etiam alii sui filii, nati et nascendi, eorum heredes et proheredes, cujus- cumque conditionis, status vel praeeminentiae forent seu ad quemeumque eradum dignitatis, principatuum sive dominiorum pervenire possent, contra nostram, heredum et successorum nostrorum praedictorum voluntatem et in nostrum praejudieium nostros homines, feudatarios, vasallos, barones, aliosque sub- jectos, nobiles et ignobiles, ecclesiasticos et seculares, qui in marchionatu nostro M. bona obtinent, in eisdem bonis defen- dere, manutenere, protegere, proloqui et tueri aliqualiter non debebunt.

Notanter etiam pro nobis, dietis nostris heredibus et proheredibus memorato nostro domino et fratri, heredibus et successoribus suis, B. regibus, ceterisque suis heredibus et pro- heredibus, ut praemittitur, animo deliberato et de certa nostra scientia, bona fide et sine omni dolo, promisimus et super eo baronum et fidelium nostrorum marchionatus M. communicato consilio sano et maturo promittimus per haeo scripta et in



Text viewManuscript line view