EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

56

modo, & nihilominus cassantes, annullantes & irritantes ac cassas, nullas & irritas decernentes & esse volentes hujus- modi literas & privilegia & instrumenta, ita quod nunquam nobis vel heredibus nostris aliquid juris, utilitatis, commodi vel honoris, in judieio vel extra judicium, alicujus roboris obtineant firmitatem, nec etiam nobis afferant vel conferant aut afferre vel conferre possint (aut) aliqualiter ullo tempore suffragari, nec non a nobis & heredibus nostris astrinxerunt (sic) et pro quibus nos, vel ipsorum aliquos vel aliquem, nos vel heredes nostri possemus quocunque modo impetere vel movere, etiam per quae possemus quomodolibet nobis vel here- dibus nostris, sibi vel nobis, in regno Bohemiae & terra Moraviae vel aliqua parte ipsorum, jus aliquod vendicare.

Caeterum promittimus sub debito praestiti juramenti et sine omnis doli & fraudis admixtione, procurare fideliter & efficere cum affectu, quod frater noster, dominus Fridericus, dux Austriae, postquam a captivitate dimissus fuerit, intra duos menses immediate sequentes, rata & firma habebit omnia & singula supradicta, et nihilominus super his omnibus per eum inviolabiliter observandis & plenarie adimplendis suas speciales consimiles & patentes literas, suo sigillatas sigillo, dabit d. regi Bohemiae antedicto, & nihilominus jurabit tactis sacrosanctis evangeliis corporaliter omnia & singula supra- dieta, omni fraude & dolo semotis, perpetuis temporibus tenere ' firmiter & servare.

Praemissa autem omnia & singula, prout superius expri- muntur, promittimus sub virtute praestiti juramenti et etiam omni fraude & dolo exclusis, semper tenere ac habere ac inviolabiliter observare, et contra ea vel eorum aliquod ullo unquam tempore, de jure aut facto, non facere nec venire; renunciantes sponte & expresse in his omnibus & singulis, nostro & heredum nostrorum nomine, exceptioni doli mali & in faetum aetioni, beneficio restitutionis in integrum, constitutioni & «consuetudini cuilibet in omnibus literis apostolicis et aliis ab imperatoribus seu regibus Romanorum vel ab aliis quibuseunque nobis concessis vel concedendis, omnique juris tam canonici quam civilis auxilio,


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile