— 56 —
modo, & nihilominus cassantes, annullantes & irritantes ac
cassas, nullas & irritas decernentes & esse volentes hujus-
modi literas & privilegia & instrumenta, ita quod nunquam
nobis vel heredibus nostris aliquid juris, utilitatis, commodi
vel honoris, in judieio vel extra judicium, alicujus roboris
obtineant firmitatem, nec etiam nobis afferant vel conferant
aut afferre vel conferre possint (aut) aliqualiter ullo tempore
suffragari, nec non a nobis & heredibus nostris astrinxerunt (sic)
et pro quibus nos, vel ipsorum aliquos vel aliquem, nos vel
heredes nostri possemus quocunque modo impetere vel
movere, etiam per quae possemus quomodolibet nobis vel here-
dibus nostris, sibi vel nobis, in regno Bohemiae & terra
Moraviae vel aliqua parte ipsorum, jus aliquod vendicare.
Caeterum promittimus sub debito praestiti juramenti et
sine omnis doli & fraudis admixtione, procurare fideliter
& efficere cum affectu, quod frater noster, dominus Fridericus,
dux Austriae, postquam a captivitate dimissus fuerit, intra
duos menses immediate sequentes, rata & firma habebit omnia
& singula supradicta, et nihilominus super his omnibus per
eum inviolabiliter observandis & plenarie adimplendis suas
speciales consimiles & patentes literas, suo sigillatas sigillo,
dabit d. regi Bohemiae antedicto, & nihilominus jurabit tactis
sacrosanctis evangeliis corporaliter omnia & singula supra-
dieta, omni fraude & dolo semotis, perpetuis temporibus tenere
' firmiter & servare.
Praemissa autem omnia & singula, prout superius expri-
muntur, promittimus sub virtute praestiti juramenti et etiam
omni fraude & dolo exclusis, semper tenere ac habere ac
inviolabiliter observare, et contra ea vel eorum aliquod
ullo unquam tempore, de jure aut facto, non facere nec
venire; renunciantes sponte & expresse in his omnibus &
singulis, nostro & heredum nostrorum nomine, exceptioni
doli mali & in faetum aetioni, beneficio restitutionis in
integrum, constitutioni & «consuetudini cuilibet in omnibus
literis apostolicis et aliis ab imperatoribus seu regibus
Romanorum vel ab aliis quibuseunque nobis concessis vel
concedendis, omnique juris tam canonici quam civilis auxilio,