Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 568 —
Teneantur etiam reges Boemiae, gui pro tempore fuerint
et sint, virtute huiusmodi imperialis edicti ad hoc specialiter
obligati, ut videlicet hunc articulum
(ut Sulzbach 1355, p. 398)
et praedictis poenis per nos inflictis, servatis vel non servatis,
praedieta nichilominus omnia et eorum quodlibet, prout sunt
expressata superius, in suo robore perseverent.
Praeterea omnibus et singulis in praedictis marchionatu
videlicet Lusatiae neenon Mulberg, Strel et Werdenhaym
dominiis, civitatibus
(ut Sulzbach 1355, p. 398)
duxerint destinandum.
Habitatores etiam praefati marchionatus Lusatiae, necnon
dominiorum Mulberg, Strel et Werdenhaym et pertinentiarum
quorumlibet, vel qui castra, munitiones, curias, domos aut
possessiones ibidem habuerint, non audeant praesumptione
quacunquae, qualibet occasione seu colore quaesitis, ad ipsos
marchionatum Lusatiae praedictum, necnon in Mullberg, Strele
et Werdenhaym, dominia nostra et caeteras regni et coronae
Boemiae pertinentias, aliqua quae in dampnum seu dispendium
regni, regnicolarum et terrarum vergere possent, quomodolibet
attemptare. Nulli etiam talium habitantium seu possidentium
bona, castra, domos, munitiones seu praedia in marchionatu
Lusatiae praedicto, necnon Mullberg, Strel et Werdenhaym
dominiis nostris et eorum pertinentiis, etiam si talia heredi-
tatis, proprietatis seu quovis alio titulo possiderent, aliqua
ratione liceat de bonis et rebus huiusmodi, sitis infra limites
marchionatus Lusatiae et dominiorum Mulberg, Strel et Werden-
haym expressatorum superius, se alicui alteri dominio seu domino,
cuius etiam praeeminentiae, status seu nobilitatis existant, vasal-
lagio, homagio, feudo aut alio quovis titulo subicere, sub poena
perditionis omnium bonorum suorum, quae tunc temporis in
eisdem principatu ae dominiis nostris quomodolibet obtineret.
Ut etiam insignis marchionatus Lusatiae praefatus, necnon
in Mulberg, Strel e& Werdenhaym dominia, castra, civitates,
terrae, munitiones et loca quaelibet, quae de pertinentiis