EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

568

Teneantur etiam reges Boemiae, gui pro tempore fuerint et sint, virtute huiusmodi imperialis edicti ad hoc specialiter obligati, ut videlicet hunc articulum

(ut Sulzbach 1355, p. 398)

et praedictis poenis per nos inflictis, servatis vel non servatis, praedieta nichilominus omnia et eorum quodlibet, prout sunt expressata superius, in suo robore perseverent.

Praeterea omnibus et singulis in praedictis marchionatu videlicet Lusatiae neenon Mulberg, Strel et Werdenhaym dominiis, civitatibus

(ut Sulzbach 1355, p. 398)

duxerint destinandum.

Habitatores etiam praefati marchionatus Lusatiae, necnon dominiorum Mulberg, Strel et Werdenhaym et pertinentiarum quorumlibet, vel qui castra, munitiones, curias, domos aut possessiones ibidem habuerint, non audeant praesumptione quacunquae, qualibet occasione seu colore quaesitis, ad ipsos marchionatum Lusatiae praedictum, necnon in Mullberg, Strele et Werdenhaym, dominia nostra et caeteras regni et coronae Boemiae pertinentias, aliqua quae in dampnum seu dispendium regni, regnicolarum et terrarum vergere possent, quomodolibet attemptare. Nulli etiam talium habitantium seu possidentium bona, castra, domos, munitiones seu praedia in marchionatu Lusatiae praedicto, necnon Mullberg, Strel et Werdenhaym dominiis nostris et eorum pertinentiis, etiam si talia heredi- tatis, proprietatis seu quovis alio titulo possiderent, aliqua ratione liceat de bonis et rebus huiusmodi, sitis infra limites marchionatus Lusatiae et dominiorum Mulberg, Strel et Werden- haym expressatorum superius, se alicui alteri dominio seu domino, cuius etiam praeeminentiae, status seu nobilitatis existant, vasal- lagio, homagio, feudo aut alio quovis titulo subicere, sub poena perditionis omnium bonorum suorum, quae tunc temporis in eisdem principatu ae dominiis nostris quomodolibet obtineret.

Ut etiam insignis marchionatus Lusatiae praefatus, necnon in Mulberg, Strel e& Werdenhaym dominia, castra, civitates, terrae, munitiones et loca quaelibet, quae de pertinentiis



Text viewManuscript line view