Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 567 —
. (quam quidem autoritatem per antedictun marchionatum
Lusatiae et dominia Mulberg, Strel et Werdenhaym et eorum
pertinentias universas plene extendi volumus, ubicunque etiam
nos, heredes, proheredes, posteri aut successores nostri, Boemiae
reges, qui pro tempore fuerint, statuere ac ordinare decrevimus,
antedictam monetam cudendam fore seu quomodolibet faciendam)
nec non metis, gadibus, graniciis, limitibus et omnibus
circumferentiis suis, sieut ab aliis aliorum quorumcunque
bonis circum adjacentibus cireumferentialiter sunt distincta,
dominiis directis et utilibus, homagiis, homagialibus, atque
auri, argenti, stanni, cupri et alteris cuiuseunque metalli
mineris, Judaeis quoque, camerae nostrae servis, tributis et
servitutibus eorum et omnibus aliis in, sub et super terra
consistentibus, quibus etiam possint seu valeant specialibus
yocabulis designari, antedicto regno nostro Boemiae et eiusdem
regni nostri B. felici coronae, majestatis nostrae heredibus,
proheredibus, posteris ac successoribus nostris, Boemiae
regibus, in perpetuum auctoritate Caesarea et de Imperialis
potestatis plenitudine adjungimus, attribuimus, incorporamus,
invisceramus et unimus, perpetuo et irrevocabiliter, sub modo,
jure et forma, sicut hoc umquam facere possumus meliori.
Decernentes et hoc imperiali perpetuo statuentes edicto,
quod non liceat quavis ratione seu causa alicui illustrium
regum Boemiae, heredum et successorum nostrorum, antedietum
marchionatum Lusatiae ac Mulberg, Strel et Werdenhaym
dominia, necnon castra etc.
(ut Sulzbach 1355, р. 396)
.& potestate et dominio regum, regni et coronae Boemiae removere.
Et quod si quis illustrium regum Boemiae in contemptum
huiusmodi imperialis edicti et in praeiudicium regni et coronae
Boemiae antedictum marchionatum Lusatiae necnon Mullberg,
Strel e& Werdenhaym dominia, civitates etc.
(ut Sulzbach 1855, p. 397)
sub poena perditionis omnium jurium, privilegiorum, liber-
tatum, gratiarum et honorum, quibus umquam eis regum
Boemiae liberalitas providit hactenus et duxerit providendum.