EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

567

. (quam quidem autoritatem per antedictun marchionatum Lusatiae et dominia Mulberg, Strel et Werdenhaym et eorum pertinentias universas plene extendi volumus, ubicunque etiam nos, heredes, proheredes, posteri aut successores nostri, Boemiae reges, qui pro tempore fuerint, statuere ac ordinare decrevimus, antedictam monetam cudendam fore seu quomodolibet faciendam)

nec non metis, gadibus, graniciis, limitibus et omnibus circumferentiis suis, sieut ab aliis aliorum quorumcunque bonis circum adjacentibus cireumferentialiter sunt distincta, dominiis directis et utilibus, homagiis, homagialibus, atque auri, argenti, stanni, cupri et alteris cuiuseunque metalli mineris, Judaeis quoque, camerae nostrae servis, tributis et servitutibus eorum et omnibus aliis in, sub et super terra consistentibus, quibus etiam possint seu valeant specialibus yocabulis designari, antedicto regno nostro Boemiae et eiusdem regni nostri B. felici coronae, majestatis nostrae heredibus, proheredibus, posteris ac successoribus nostris, Boemiae regibus, in perpetuum auctoritate Caesarea et de Imperialis potestatis plenitudine adjungimus, attribuimus, incorporamus, invisceramus et unimus, perpetuo et irrevocabiliter, sub modo, jure et forma, sicut hoc umquam facere possumus meliori.

Decernentes et hoc imperiali perpetuo statuentes edicto, quod non liceat quavis ratione seu causa alicui illustrium regum Boemiae, heredum et successorum nostrorum, antedietum marchionatum Lusatiae ac Mulberg, Strel et Werdenhaym dominia, necnon castra etc.

(ut Sulzbach 1355, р. 396)

.& potestate et dominio regum, regni et coronae Boemiae removere.

Et quod si quis illustrium regum Boemiae in contemptum huiusmodi imperialis edicti et in praeiudicium regni et coronae Boemiae antedictum marchionatum Lusatiae necnon Mullberg, Strel e& Werdenhaym dominia, civitates etc.

(ut Sulzbach 1855, p. 397) sub poena perditionis omnium jurium, privilegiorum, liber- tatum, gratiarum et honorum, quibus umquam eis regum Boemiae liberalitas providit hactenus et duxerit providendum.



Text viewManuscript line view