EN | ES |

1101

1101


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

465

nensi prope Usk, super flumine Bielina sita, majestati imperiali pariter et regiae nostrae dignitati cum debita humilitate in- sinuare et supplicare curarunt, quatenus, cum ipsi et proge- nitores ipsorum sint et fuerint a primordiis incolatus terrae et regni nostri B. heredes liberi, diedici et incolae primi et novissimi villae dictae Stadicz, terrae et praedlorum suorum, quibus usi sunt hereditario jure inconcusse, in nullis prorsus factionibus, censibus seu aliis exactionibus vel angariis quibus- eunque, realibus, personalibus atque mixtis, cuipiam obnoxii, prout haec in géstis et libris chronicis terrae et regni D. à temporibus Prziemislai, primi ducis Boemorum inde de post aratro assumpti et in ducem B. magnifice sublimati, latius et plenius continentur, tandem nuper non multis retroactis tempo- ribus praefati heredes et dicta villa cum suis pertinentiis per injuriam et forte ignorantiam forsitan erassam et supinam ab inclyto prineipe divae memoriae Joanne, B. rege, illustri genitore nostro, olim Henrico de Lippa contra praedictas libertates minus provide fuerint concessa, qui.et alii dietam villam sic usque modo occupantes praedictis heredibus contra libertates ipsorum quam plurimas interim oppressiones fecerunt dignaremur eum eis de solita pietatis regiae benignitate gratiam specialem facere, eos et heredes ipsorum restituere libertati pristinae, ipsosque in suis juribus primaevis gratiosius confovere.

Nos itaque attendentes illorum rationabiles postulationes, praefatas libertates, jura et commoda omnia et singula eorum, quae et quas ipsorum progenitores et ipsi cum quatuor laneis terrae agrisque suis et pertinentiis ommibus pristinis et pri- maevis in saepe dieta villa Stadiez...plene et plenissime resti- tuimus, conferimus et donamus saepe dietis heredibus, liberis et heredibus eorum utriusque sexus ex eis legitime procreatis ; reliquos vero tres terrae laneos ibidem in Stadicz, qui fuerunt dicti Prziemisle, quosque propriis excoluit manibus, pro nobis et successoribus nostris, DB. regibus, duximus reservandos. |

Eximentes eos et ipsorum liberos et heredes ab omnibus tributis, censibus annuis et solutionibus pecuniarum, grani, frumenti seu cuiuslibet annonae, necnon ab omnibus et sin-

Codex jnr. boh. II. 1. 30


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile