— 465 —
nensi prope Usk, super flumine Bielina sita, majestati imperiali
pariter et regiae nostrae dignitati cum debita humilitate in-
sinuare et supplicare curarunt, quatenus, cum ipsi et proge-
nitores ipsorum sint et fuerint a primordiis incolatus terrae
et regni nostri B. heredes liberi, diedici et incolae primi et
novissimi villae dictae Stadicz, terrae et praedlorum suorum,
quibus usi sunt hereditario jure inconcusse, in nullis prorsus
factionibus, censibus seu aliis exactionibus vel angariis quibus-
eunque, realibus, personalibus atque mixtis, cuipiam obnoxii,
prout haec in géstis et libris chronicis terrae et regni D. à
temporibus Prziemislai, primi ducis Boemorum inde de post
aratro assumpti et in ducem B. magnifice sublimati, latius et
plenius continentur, tandem nuper non multis retroactis tempo-
ribus praefati heredes et dicta villa cum suis pertinentiis per
injuriam et forte ignorantiam forsitan erassam et supinam ab
inclyto prineipe divae memoriae Joanne, B. rege, illustri genitore
nostro, olim Henrico de Lippa contra praedictas libertates minus
provide fuerint concessa, qui.et alii dietam villam sic usque modo
occupantes praedictis heredibus contra libertates ipsorum quam
plurimas interim oppressiones fecerunt — dignaremur eum eis de
solita pietatis regiae benignitate gratiam specialem facere, eos
et heredes ipsorum restituere libertati pristinae, ipsosque in
suis juribus primaevis gratiosius confovere.
Nos itaque attendentes illorum rationabiles postulationes,
praefatas libertates, jura et commoda omnia et singula eorum,
quae et quas ipsorum progenitores et ipsi cum quatuor laneis
terrae agrisque suis et pertinentiis ommibus pristinis et pri-
maevis in saepe dieta villa Stadiez...plene et plenissime resti-
tuimus, conferimus et donamus saepe dietis heredibus, liberis
et heredibus eorum utriusque sexus ex eis legitime procreatis ;
reliquos vero tres terrae laneos ibidem in Stadicz, qui
fuerunt dicti Prziemisle, quosque propriis excoluit manibus,
pro nobis et successoribus nostris, DB. regibus, duximus
reservandos. |
Eximentes eos et ipsorum liberos et heredes ab omnibus
tributis, censibus annuis et solutionibus pecuniarum, grani,
frumenti seu cuiuslibet annonae, necnon ab omnibus et sin-
Codex jnr. boh. II. 1. 30